GMH/ÍNDICE A-Z

172
943/ 09 / 22
O bispo Rosendo manumite a súa escrava Muzalha a quen, ademais, entrega diversos bens materiais e varias propiedades territoriais en Caldelas, Sallar, Bubal e en Portugal.
TC, fols. 60v.- 61r.
In nomine Domini. Ego Rudesindus episcopus, tibi liberte mee Muzalha, salutem. Incertum vite tempus est eo quod mortali ducimur casu, quia nec initium nascendi novimus nec finem sene valemus cum ab hac luce celerius transeamus, atque prophetico eloquio docti qui dicit, Dissolve colligationes impietatis solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne honus eorum disrumpe. His enim monitis adtendentes, tam in honore pii Redemptoris nostri cuius nos omnes sanguine redempti cognoscimur, verum etiam in propitiatione animarum genitorum meorum Guttiherris et Ylduare, simul et a penis mee liberatione, absolvimus te ab omni nexu servitutis qualiter detersa caligo servili clara in aulam ingenuitatis resplendeas, et non te liberam inter liberos flatuo verum etiam inter ydoneos licentiam tribuo civium romanorum consequi privilegium; et ad inponendum capiti tuo nitorem ingenuitatis, concedo tibi omne peculium vel peculiarem tuum quicquid aucmentari vel aucmentare deinceps cum Domini adiutorio potueris. Aditiens aditio insuper tibi vacca vitulata et bovem, et similem rationem de aliis meis roborem restaurationis adobtuu que mihi in colmellum divisionis exierunt inter germanos meos, in villas nominatas, id sunt, in Caldellas Piniaria media; in Sallarem de Genetum duas partes; in Bubale, Mauregati, Vizamondi et in pumares de Viduas et Fraxeneto; in Portucal villa de Leza, sub ea tamen ratione servata, ut si cogente necessitate acciderit tibi animi voluntas de ipsa hereditate // pro vendere, non vendas nisi heredibus tuis qui uno modo tecum a nobis liberi sunt, aut etiamad confessoribus monasterii Cellenove qui tibi pro iustum tribuant pretium. Et nulli te alicuius domno subdo, nisi quem tu ipsa tibi elegeris ad defendendum tam regia potestas quam quemlibet de gente nostra vel qui tibi placuerit. Hoc tantum tibi precipio, ut in diem natalis Domini cereum et oblationem in domum Domini offeras, et pauperibus stipendium pro anime mee in quo valueris inpendas. Si quis hanc seriem libertatis vel restaurationis quislibet generis homo tam de propinquis meis quam etiam de extraneis ausu temerario infringere quiverit, sit excomunicatus et ab omni cetu sanctorum privatus, et insuper pariet regie potestati auri talentum.

Facta scriptura ingenuitatis et restaurationis sub die Xº kalendas Octobris. Era D CCCC LXXXI.

Sub Christi nomine Rudesindus episcopus in hanc scripturam ingenuitatis et restaurationis manu mea (signum).

Ego Ylduara hanc restaurationem supra memorati pontificis filii mei gratuito animo confirmo et pro mea et expiatione roborem mea manu indidi (signum).