GMH/ÍNDICE A-Z

163
1155/04/06.

Truilli Arias e o seu fillo Martiño Gudesteiz véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade en Suevos, en Sta. María de Coiro, por catro marcas de prata.

B.- Tombo, f. 62v.



Carta de Truyli Arie et de filio suo Martino Gudesteyci de hereditate de Soeuos.

Scriptum quippe habemus quia pro memoria emptorum adibenda sunt testimonia scripturarum, vnde ego Truilli Arie cum filio meo Martino Gudesteici et omnis uox nostra toto corde et ilari uoluntate vobis abbati donno Pelagio monasterii Sancti Justi et monacis eiusdem loci tam presentibus quam futuris et uestre uoci facimus textum scripture firmitatis et kartulam uenditionis de hereditate nostra propria quam habemus in villa Soeuos ex parte abolentie nostre, territorio Celtigos, concurrentes ad ecclesiam Sante Marie de Cautio inter duos ribulos, videlicet de Carnota et de Cendone. Nunc autem iamdicta villa Soeuos damus et uendimus uobis Va parte ab omni integritate uidelicet quantum ibi habemus cum domibus et casalibus bene populatam cum omnibus suis directuris et appendiciis atque plantatus seu omnibus generibus arboribus quibus ad eandem hereditatem conueniunt uel conuenire debent ab antiquis diebus usque huc seu et amplius per sua termina et loca antiqua pro ubi eam inuenire potueritis intus et extra. Ab hinc in antea damus et concedimus eam uobis pro precio uidelicet marcas IIIIor argenti boni quibus nunc de ea a uobis recepimus in concilio et rogo et robore quod nobis et uobis complacuit, et de precio apud uos ad soluendum nichil remansit; ab hac die et tempore de iure nostro et uoce sit remota uestroque iuri et dominio sit tradita et confirmata, lucremini eam, possidete, uendite quicquid uolueritis ex ea facite usque imperpetuum quocumque, potens uel inpotens, ecclesiastica, seculari sue persone hoc scriptum cum deliberatione factum ad irrumpendum surrexerit uel surrexerimus qualiscumque fuerit parti uestre et uoci marcas VIIIo boni argenti pariat et quod in calumpnia miserit dupliciter componat; et hec scriptura uere facta pro secula cu<n>cta maneat firma.

Facta carta uendicionis VIIIo idus aprilis, era Ma Ca LXLa IIIa.

Ego iamdicta Truilli Aque cum filio meo Martino Gudesteici et uox Nostra in hac carta uenditionis manus nostras.

Q. p. f.: Johannes, ts. Pelagius, ts. Petrus, ts. Adefonsus Perna, conf. Didacus Capra, conf. Petrus Faua, conf. Martinus Baluga, conf.  Robur Truili Arie.

Petrus Uilanus, ecclesie Sancti Felicis clericus, notuit et confirmat.

Robur Martini Gudesteici.