GMH/ÍNDICE A-Z

237
1222/12/17. Santiago de Compostela.

Pedro de Noceda, cidadán de Santiago, véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a herdade que ten na vila de Costanela, en S. Tomé de Ames, por cen soldos e unha
lamprea.

B.- Tombo, f. 82rv.
Carta de Petro de Nozeda, ciue compostellano, de Costeela.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Petrus dictus de Nozeda, ciuis compostellanus, et omnis uox mea grato animo, et cetera, vendo vobis domno Johanni Todinz, monasterii Sancti Iusti de Togis Altis abbati, et conuentui eiusdem monasterii omnique uoci uestre pro precio mihi et uobis complacabili videlicet C solidos regis monete et unam lampredam quantam hereditatem acquisiui de domno Fernando Remundi in Costeela de uoce Petri Gasci ad ecclesiam Sancti Thome de Oiames concurrentem; ab hinc igitur usque in secula seculorum, et cetera, omne uelle uestrum de ea imperpetuum faciatis quia de precio nichil remansit, et cetera. Siquis igitur contra hanc uendicionem, et cetera, persoluat solidos CC et duas lampre- // -das; carta et uendicione, et cetera.

Facta carta XVI kalendas januarii, era Ma CCa LXa.

Nos iamdicti, et cetera.

Q. p. f.: Vilielmus Petri, filius predicti Petri de Nozeda. Petrus de Sancto Tirsso. Martinus Cresconii, frater hospitalis Sancti Jacobi. Martinus Iohannis, presbiter et monacus Sancti Justi. Petrus Pelaiz, portarius Sancti Jacobi. Vilielmus Petri de Minicio. Fernandus Muniz, filius Munionis Buzaci. Et alii.

Ego Martinus Iohannis, notarius concilii compostellani juratus, scripsi.