GMH/ÍNDICE A-Z

437
943/ 03 / 07
Sisulfu véndelle a dona Gonso confesa e á súa congregación de confesores, unha parte no pomar de Fragoso, nunha viña e na terra que ten no lugar chamado Eria.
TC, fol. 151r.
In Dei nomine. Ego Sisulfu cognomento Lelli vobis domna Gonso confesa vel sua congregatio confessorum. Placuit mihi atque convenit nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit volumtas ut venderemus vobis iamdicta domna Gonso vel sua congregatio vendimus vobis mea ratione in pumare quem habeo in villa quam dicunt Fragoso et habeo ipso pumare de sogro meo Storesindo mea ratione quanto me competet inter meos germanos mea ratione in vinea quem ibidem habeo ad intecro vobis vendo quantum me competet inter meos germanos et terra quam habeo ubi dicent Eria vetra quatuor lareas firmiter vobis vindo atque concedo et accepi de vos precio vino et cibaria que mihi bene complacuit et de ipso precio apud vos nichil remansit. Ita ut de hodie die et tempore de iuri nostro abrasa et in vestro sit tradita atque confirmata.

Facta kartula vendicionis ipsas nonnas Marcias. Era DCCCCLXXXI.

Sisulfo in hanc kartula vendicionis manu mea (signum).

Fafila Vimaraz cfr. Sunimiru ts. Sungemiro ts. Dulcina ts.