GMH/ÍNDICE A-Z

86
1171/10/06.

Sarraceno Vimaraz dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a súa parte da vila de Suevos. A cambio, o mosteiro cédelle durante a súa vida as rendas da igrexa de S. Salvador de Torea e de dúas servicialías, dándolle tamén unha casa na igrexa para que viva nela; todo isto volverá ó mosteiro ó morrer Sarraceno.

B.- Tombo, f. 46v.

Carta de Sarrazeno Uimarat de media quinta de Soeuos.

CHRISTUS. In Dei nomine. Ego Sarracenus Uimaraz pro Dei amore et sanctorum Iusti et Pastoris pro anima mea et parentum meorum facio Deo omnipotenti et monasterio Sancti Iusti et dompno abbati Petro eiusdem monasterii et cu<n>ctis fratribus eiusdem loci tam presentibus quam futuris testamentum de hereditate mea propria quam habeo de matre mea Tigria Afonso in villa Soeuos, territorio Celtigos, concurrente ad aulam Sancte Marie de Courio. Dono et concedo imperpetuum Deo omnipotenti et supradicto monasterio et tibi domno abbati Petro mediam quintam integram de tota supradicta uilla de Soeuus que est mea porcio integra sicut est hodie populata et cum quanto eam inueneritis in die obitus mei quod in ipsa hereditate fuerit cum tota sua uoce et prestationibus suis intus et extra per suos terminos et antiquas diuisiones, videlicet per terminos Sancti Christofori et per terminos de villa Cendon et per terminos de Firuidu et ascendit per montem de Pigna et per terminos de Villa de Costa sicuti infra hos terminos continetur ab integro. Hec omnia facio ut oretis pro anima mea et pro quo datis mihi usque ad mortem meam totum proficuum de illa uestra ecclesia Sancti Saluatoris de Toreya et totum proficuum de duobus uestris seruicialibus et panem de illa hereditate uel de alia uestra et pro libra mea adhuc unum modium panis quando eum uoluero et de aliis rebus quod potiero; ad mortem autem meam recipite illam domum quam mihi datis in prefata ecclesia cum quanto ibi tunc habuero et uestros seruiciales populatos et quantum inueneritis in illa uilla quam uobis imperpetuum donaui. Ceteras hereditates meas habeant filii mei et sint uobis semper obedientes. Hec omnia sicut ea ordino et dispono et hoc meo ultimo testamento ita permaneant. Sed siquis homo ex mea parte uel de extranea contra hoc meum factum in aliquo uenerit ad irrumpendum quisquis fuerit sit maledictus et non uideat gloria Dei et quantum calumpniauerit in duplum restituat et insuper pariat solidos Dos; hac semper scriptura semper in suo robore permanente.

Facto testamento era I CC VIIII et die IIe nonas octobris.

Ego Sarracenus Uimarat in hoc testamento propria manu robore inieci.

Q. p. f.: Petrus, ts. Johannes, ts. Pelagius, ts. Nuno Uimarat, frater, conf.  Didacus, prior, conf. Petrus, presbiter, conf.

Munio, presbiter, qui notuit et conf.