GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

514
975/ 07 / 11
Tructesindo e a sua muller dóanlle ó bispo Rosendo a metade da súa herdade nas villae de Sésamo e de Figueroa en Bergantiños.
TC, fol. 177r.
DE UNA HEREDITATE IN BRANTINOS.

In nomine patris et filii et Spiritu Sancti. Ego Tructesindus simul cum iuge mea Leocadia. Asto animo placuit nobis et propria volumtas accessit, ut vobis patri et pontifici domni Rudesindi episcopi concederemus hereditatem nostram propriam, tam que succedimus ex genitoribus nostris quam etiam emimus vel ex quocumque parte adquisivimus in villas nominibus Sisamo et Figariola, territorio Bregantinos. Sicuti conferimus atque concedimus dimidiam ex mea domus habitationis cum cunctis intrinsecis suis, terras cultas et incultas cum suas bauzas et limitibus suis, pratis, pascuis et paludibus, aquis cum sevi\u\s hac earum cursibus pomerios et earum clausuras, necnon et eorum omnium generum arborum, sive et molendina que pene nos sunt utrumque accessu vel regresu vel omnia que ad prestitum hominis videbatur veluti supra diximus dimidiam in omni integritate vos heredem statuimus. Sub ea tamen ratione servata ut si eas fuerit nobis vendendi vel donandi nullatenus in alterius iure et pars extranea transferamus, sed diu vobis et cui vos iusseritis. Sic istud qui presenti obtinemus et que deinceps profiligare vel aucmentare potuerimus, libera Deo opitulante perpetim mansura concedimus. Ita ut de hodie die et tempore sit de iuri nostro abrogata et in vestro iure et dominio sit tradita atque confirmata. Si quis sane, quod fieri non credimus, ut aliquis homo contra hec factum nostrum ad inrumpendum audacter conaverit vel conavimus sit reus a cetu catolicorum et a consortium sanctorum et insuper pariet has hereditates in duplo vel triplo et cui lex dederit perpetim habiturum.

Facta scriptura concessionis Vº idus Iulii. Era MªXIIIª.

Ubi nos Tructesindus et uxorem meam Leocadiam cum cognomento Kaia in hac seriem testamenti que contulimus manibus nostris roboramus (signum).

Manilla conversus cfr. Ovecus conversus cfr. Sueredus conversus cfr. Fromaricus conversus cfr.

Baltarius iudex ts. Pelagius Bisoiz ts. Cesarius Fafilaz ts. Petrus Fromarigiz ts. Honoricus Ordoniz ts.