GMH/ÍNDICE A-Z

105
1110/ 11 / 29

Preito entre o mosteiro de Celanova e varios homes de Castrelo sobre os límites de Castrelo, Seixadas e Rubiás, que se remontaban a tempos do conde Raimundo e prolónganse ate a data do diploma en cuestión.

TC, fols. 44r. - 44v.

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos II, op. cit., doc. XX, pp. 42-43.

Vobis omnibus qui audituri vel lecturi estis subter ordinatini agnitionis digesta et scriptura ad confirmandum. Tempore igitur domnissimi comite Raimundus et uxor eius infans domna Urraka, Adefonsi Toletane urbis atque totius Yspanie regis filia. Causa extitit intemptionis inter abbatem domnum Petrum, cui honorem cathedram monasterii Cellenove presides, et homines de Castrello nominibus eorum: Munnio Senioriniz, Petro Petriz, Iohanne Senioriniz, Munnio Viliulfiz, super terminis de Castrello et de Saxatas et Rubiales, que sunt villas de Cellenove. In presentia ipsius comite in locum predictum Ally\a\rici, iussit ut perexq\u\isissent ipsos terminos et iurassent illi homines de Castrello recta veritate, illi vero renuentes. Post multum vero temporis surrexerunt ipsi homines iam supranominati in presentia commitis domni Petri filius Froylani et uxoris sue comitisse domne Maiore, et cum Dei adiutorio et auctoritate de illa regina domna Urraka dedit similiter iuditium. Illi vero secunda vice renuerunt. Postea venit Vita Nunno cui dedit ipsa regina ipsum monasterium Castrellum cum adiuntionibus suis et inquietavit ille abbatem ad iuditium super his terminis, super hanc causam adiuncti sunt ipse abbas cum eo et ibi multorum nobilium in locum predictum in ipsa veyga de Rubiales. Dum ab utrisque partibus agitarentur a senioribus elegerunt iudices et nobiles qui ibi aderant ipsum iuditium unde auctoritatem abebant, illi vero tercia vice renuerunt. Dederunt licentiam ad iurandum ab abbatem et ad suos homines, nomina eorum Romano Petriz, Froyla Gundisalviz, Aloyto Argemiriz, et dederunt secundum sacramentum per illam carrariam antiquam, et ad illas antas et inde per medium montis inter Balderici et Ruviales, discurrente rivulo de Porros et descendit ad fogium de Eclesiola. Revertimini ad caput veygas de Ruviales, et inde per medium montis usque se infundit in rivulo de Mallatas et inde in Fontanella. Obinde ego Vita Nunno per eius auctoritatem de illa / regina super iammemorata plac\i\tum agnitionis vobis in concilio facio quale in conspectu domnorum nostrorum profitear pro ipsis terminis, ut si vos vel successores vestros inquietare vel repetere temptaverimus, tam nos quam etiam qui post nos hunc villigatum exauctor fuerit, pariet post vocem vestram duo mille solidos. Et hoc actum semper sit firmum.

Facta scriptura IIIº kalendas Decembris. Era M C XLVIII.

Nus (sic) superius nominatos in hanc cartulam manus nostras roboravimus (signum).

Pro confirmans: Munnio Ovecconi. Furninio Guttierriz. Ruderico Sancei. Petro Martiniz.

Pro testibus: Didaco. Alvito. Menendo.