GMH/ÍNDICE A-Z

716
1153/11/25.

Cambio entre os mosteiros de Toxos Outos e Sta. Tasia. Toxos Outos cédelle a súa herdade na vila de Señor, en S. Vicenzo da Baña, a cambio das herdades de Sta. Tasia nas vilas de Enseño e Cariño, Béxeres, Liñares e Bornalle*.

B.- Tombo, f. 178v.

Carta de concambio inter monasterium Sancti Justi et monasterium Sancte Taasie de hereditate de Auania in villa Senior et de Ezenio et in Carino et in Vesares et in Amaya villa Linares et in Bornallio.

In Dei laudem atque honorem ad quietum quod fectum ut moris est facere decreuimus textum scripture firmitatis atque contramutacionis quod omnio infringere non licebat, amen. Igitur ego domnus abba Pelagius Sanctorum Iusti et Pastoris una cum conuentu monachorum in ibi Deo seruiencium sub Benedicti patris regulam tibi abbatise domna Maior Garsia monasterium Sancte Marie cognomento Thaasie simili modo cum omni collegio dominarum ibidem religiose uiuencium facio tibi kartam spontaneam contramutationis et textum scripture firmitatis de hereditate nostra propria que habemus in terra Auania villa nominata Senior quam habuimus eam per mandacionem de Martino Pelaiz cognomen Curuus et ipse canonicus, et ipse quidem habuit eam de ganancia per precium atque cartulis. Damus uobis atque concedimus eam iure hereditario sicut nos modo eam hoc tempore tenebamus cum populacione sua pro eo quod accepimus de te in concambia aliam tuam siue uestram hereditatem propriam que habes in terra Pestomarchos villas prenominatas Ezenio et Carinio, et habes eas per mandacionem de Didacus Muniz cum populacionibus suis atque directuriis, et aliam quam habes in villa dicta Vesares porcionem tuam quam habuisti de sororem tuam Guntrode Petrides, et aliam quam habuistis de ipsa supradicta Guntrode in terra de Ameya villa dicta Linares porcionem tuam integram, et aliam hereditatem de villa Bornallo porcionem uestram integram quantum habuistis de sororem uestram Maria Coutaria; quas omnes datis nobis atque concedatis iure hereditario quia omnia placuit nobis et etiam uobis. Et illa nostra siquidem ab hodie et deinceps uestra sit quita sicut et uestra nostra iure perpetuo perhenniter mansuras. Siquidem contra hec omnia si aliquis ad irrumpendum siue \de/gradamdum uenerit atque temptauerit quisquis fuerit, quod fieri minime credo, a parte Dei et sanctorum angelorum anathema maledictus quia permaneat atque excomunicatione fiat perhanniter.

Facta carta contramutacionis spontanea sub era Ia Ca LXLa Ia dictante quoto VIIo kalendarum decembrium.

Ego Pelagius, et cetera.

Super hec omnia contenciosus, et cetera, pectet solidos D.

Q. p. f.: Arias, ts. Martinus, ts. Didacus, ts. Arias Munionis, conf. Petrus Munionis, conf. Pelagius Froylat, conf.

Martinus, presbiter, notator et confirmator.

* Observacións: Este documento cópiase tamén como n.º 531.