GMH/ÍNDICE A-Z

568
873/ 07 / 18*
Recesindo dóalle a don Gutierre e a sua múller dona Ilduara a súa ración nun busto mercado no lugar de Felgarias, no monte Barón, entre Bubal e Caldelas.
TC, fol. 195r.
In Dei nomine. Ego Recesindo vobis domno Guttier et uxor tue domne Ilduare in Domino Deo eternam salutem. Placuit mihi bone pacis volumtas nullius quoque gentis imperio neque pertimescentis metum sed propria mihi accessit volumtas, ut vobis iamdicti domno Guttier et uxori tue domne Ilduara facere vobis cartula donationis sicut et facimus de nostra ratione in busto que habeo comparato de Zensoi, Sisualdo et Bonimiro, et est ipse busto in monte Baron inter Bubale et Caldelas, super castro Litorie in loco predicto Felgarias. De ipso busto ipsa ratione quod ipsi superius nominati mihi vendiderunt medietatem vobis dono atque concedo per suis locis et terminis antiquis ubique ipsa ratione invenire potueritis. Ita ut ab hodierno die et tempore ipsa medietate de nostro iure abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita atque confirmata. Abeatis illa iure quieto vos et omnis posteritas vestra et in perpetuo vindicetis. Si quis sane quod fieri non credo, aliquis venerit ad inrumpendum istam cartulam donationis que ego in iudicio non valuero vindicare, tunc habeatis potestatem de me adprehendere isto supradicto duplato vel quantum ad vos fuerit meliorata et vobis perpetim habitura.

Facta cartula donationis VºXº kalendas Augustas. Era D CCCCªXIª.

Recesindus hanc cartula donationis que fieri volui manus meas (signum).

Scemeno Didaz ts. Vidisclo Orondoniniz ts. Veremudo Adefonsiz ts. Gundulfo Riquilaniz ts. Hordonio Savariz ts. Sisulfus presbiter ts.

Tanoi presbiter scripsit.

* Aínda que esta é a data que aparece no diploma esta ten que ser falsa. Como podemos ver no documento 576, Gutier entrégalle a Ilduara unha carta de “dote” datada no ano 916, polo que temos que deducir que o documento 568 ten que ser aínda posterior.