GMH/ÍNDICE A-Z

372
1011
O confeso Cresconio dóalle ó frade Gundulfo unha viña en Rabal, que fora fundada sobre unha terra calva.
TC, fol. 139v.
In nomine Domini. Ego Cresconio confesso in Domino Deo eternam salutem amen tibi frater Gundulfo confesso. Dubium quidem non est sed multis manet cognitum eo quod fundavit terra calva et mandavit ei vinea fundare sicut est fundata pro remedium anime mee in villa quod vocitant Ravanal. Iam superius \nominati\ tibi frater Cresconius confessus facimus tibi inde scripturam firmitatis de ipsa vinea pro remedium anime mee ut sit ipsa vinea pro remedium anime mee post tua parte de iure meo abrasa et in vestro iure vel dominio sit tradita adque confirmata et vobis perpetim habitura, et habet ipsa vinea iacentia in loco predicto sub domo de Vimara et uxor eius Truca, subtus castro Pelosino super flumine Arnogie iuxta vocabulo sancto Pelagio, ita ut hab odierno die sit ipsa vinea in tuo iure scripture firmitatis sit perhenniter ad perhabendum ut habeatis et possideas et post excessum vite huius cui tu eam volueris dare possideat. Et si aliquis homo contra hanc scriptura firmitatis infringere temtaverit inprimis sit excomunicatus et cum Iuda traditore habeat partem et insuper pariat ipsa vinea duplata vel triplata.

Facta cartula firmitatis. Era XLVIIII post Milia.

Cresconius confessus in hanc scriptura firmitatis manu mea roboravi (signum).

Qui presentes fuerunt: Domno Munnio preposito cfr. Domno Arnulfo confesso cfr. Frater Ezar. Egila presbiter cfr. Domno Sandino confesso cfr. Oduario Froila cfr. Frater Pallito cfr. Garsias diaconus cfr.

Frater Fidelis qui notuit.