GMH/ÍNDICE A-Z

235
1148/05/05.

Mandas testamentarias de Eldonza Díaz.

B.- Tombo, ff. 81v-82r.
Testamento de Eldonza Diaz de hereditate de Costeela et de Deyr.

Era Ia Ca LXXXa VIa et quotum IIIo nonas magii. Tunc disposuit atque ordinauit famula Dei Eldonza Didaz in mea infirmitate sic migrata fuerit de hoc mundo quomodo remaneat omnia mea ordinata. Mando in primis corpus meum sepelire ad monasterium Sancti Martini de Fora, et cetera. Ad Sancti Iusti eiusdem monasterii solidos VI cum illa mea hereditate de Costanella et de villa de Deyr que dicent Susano quod est mea racione de IIIIa quarta integra; porciones de ipsas villas predictas cum omnia bona sua et uenit ex parte matris mee Goegeba Sisnandit. Et quod factum meum infringerit uel inquietare temptauerit sedeat excomunicatus per auctoritatem omnipotentis Dei et // beatorum apostolorum tuorum Petri et Pauli et Jacobi et omnium sanctorum suorum et habeat participio cum Datam et Abirom et cum Iudas traditori predictus in inferno alocatus et insuper pariat solidos CCCos a partique uestre.

Ego Eldoncia Didaz in hanc mandacione manus meas.

Q. p. f.: Petrus, ts. Didacus, ts. Pelagius, ts. Petrus Aloitiz, conf.

Petrus, presbiter, qui notuit et conf.