In dei nomine
amen.
Noverint
universi
quod cum
coram
nobis
Martino Petri
archidiacono
et Fernando
Oveci canonico
auriense,
judicibus datis
de consensu
reverendi patris
domini
Petri dei
gratia episcopi
auriensis ex
parte una,
decani et capituli
eiusdem
ex altera,
dicti
decanus et
capitulum
peterent a
predicto
domino
episcopo
quod eis
solveret
triginta
modios vini, ad quos
solvendos dicebant
dictum
episcopum
sibi teneri,
videlicet pro eo
et ex eo
quod dominus
Johanes bone
memorie episcopus
eius predeccessor
assignaverat
capitulo
habendos
per vineas
de Portu Veteri
et asserebant
se esse in
paciffici posessione
percipiendi
dictos
modios annuatim
et istam
obligacionem
et assignacionem
dicebant
dictum
episcopum
fecisse pro eo,
quod dictus
decanus et
capitulum
dederant
sibi illum
locum in
quo est
situm
monasterium
fratrum
minorum
Auriam,
et ad hoc
probandum
coram
nobis
in iudicio
quoddam instrumentum
publicum obtulerunt,
et ex
parte
domini
episcopi
extitit allegatum quod
dictus
episcopus
non tenebatur
ad presens
dictos
modios solvere
pro eo,
videlicet quod quando
destrucxerat
in presenti
anno
fructus dicti
loci, ex parte
vero capituli
fuit responsum quod
et si quando
cetiderat
non proper
hoc erat episcopus
excusatus cum
dictum
capitulum
emet a
quadraginta
annis
supra in
possessione
percipiendi
dictos
modios et dictus
episcopus
in posessione
solvendi presertim
cum
precesisset
obligacio personalis,
quia predictus
episcopus
promiserat
solvere
dictos
modios annuatim,
et ex
parte
episcopi
fuit replicatum quod
ista talis obligacio seu assignacio sapiebat
naturam
usus fructus
unde si
usus fructus
perhibat,
usu fructuario perhibat,
ex parte
vero capituli
extitit replicatum quod
ista obligacio non
erat usus
fructus,
quia usus
fructus
tempore
finitur,
quia et
si civitati seu alicui universsitati
usus fructus
legetur
spacio c annorum
finitur
quod hic
non est,
quia dictus
episcopus
dictos
modios dicto
capitulo
solvere
tenetur in
perpetuum.
Nos vero dicti
judices visis et examinatis
eidem
meritis
et plenius
intellectis que
ab utraque
parte
proposita
fuerit et
instrumento
quod super
hoc coram
nobis
fuit oblatum
concluso negocio a partibus,
domino
predicto
episcopo
ad huiusmodi
sentenciam
audiendam
legitime
citatu et per
contumaciam
se absentante
que comperta
et scrutata
veritate,
invenimus quod
dictum
capitulum
erat in paciffica
posessione
dictos
modios percipiendi
annuatim
et episcopum
predictum
in posessione
solvendi a
quadraginta
annis
supra ob
hoc et ex
aliis causis
sedentes pro tribunali,
presente
Laurencio
Fernandi clerico
chori et procuratore
capituli
supradicti
et pro
sentencia
reclamante
habitoque consilio
peritorum
dictum
dominum
episcopum
ad solvendum dicto
capitulo
dictos
modios annuatim
per
sentenciam
condempnamus.
Lata fuit hec sentencia
Aurie, xvº kalendas
octobris,
era mª cccª xxxvª. Presentibus
testibus
ad hoc vocatis Petro
Petri,
Thoma Iohanis
clericis
chori, Martino Martini
clerico
Sancte
Trinitatis,
Durando Domenici
scriptore
et Gunsalvo
Iohanis de
Andelo.
Et me Gomecio Iohanis
publico notario
auriense qui
huic sentencie
ferende interfui
et scripsi
signumque
meum
apposui in testimonium
premissorum.
(signum)