GMH/ÍNDICE A-Z

194
----/--/--

Mandas testamentarias de Mariña Pérez.

B.- Tombo, f. 69r.

Ordinacio Marine Petri de hereditate de Buzam et de Semar.

Hec est ordinatio que ordinauit Marina Petri infirmitate mea timet ne subito mors me surripiat et omnia mea rerum inordinata remaneat. In primis mando corpus meum sepelire ad monasterium Moriame, et mando ibi mecum vna IIIa de Buzan cum IIIa de tres senarias quas ego comparaui, duas sub signu Sancti Vincenti et alia sub signu Sancti Johannis; et mandu in ipsa uilla et pumare et cum quanto aprestitum hominis est; alia tercia mandu a Freyria, et altera tercia mandu ad Sancto Justo, et illa hereditate de Semar Quieta que fuit de Aloyto Muniz et mea sit libera. Et hic in Buzan habemus medietate de una seruicialia de meo abolo mandauit ea ad illos monasterios, et mandu pro illa, et cetera. Et etiam hereditatem de Petro Ruderiquiz que mandauerat ad Sancto Iusto IIIa et IIIa ad Moriame et IIIa a filia sua. Ego Rudericus Petri et Maria Petri mandamus et dicimus quod nec filius nec filias qui hanc mandationem infringere uoluerit sit maledictus et excomunicatus cum Datan et Abiron usque in septimam generationem; et ista hereditate de Buzan ego et mea uxor Marina Petri quam ganamus pro precium nostrum scilicet hi in Buzan cum tres illas senaras damus pro remedium anime nostre ad illos monasterios, dicimus ad illos monasterios tali pacto nec uendant nec donent a nullo homine, et si ibidem aliter fecerint filiis meis aut propinquus recipiant eas et insuper pectent D morabitinos.