GMH/ÍNDICE A-Z

110
1208/06/18.

Mandas testamentarias de Nuno Páez “Geen”.

B.- Tombo, ff. 51v.



Testamentum Nunonis Pelagii Geen de hereditate de Serzon et de Carleu.

Era Ia CCa XLa VIa et quotum XIIIIo kalendas iulii. Hec est ordinatio quam ordino ego Nunus Pelagii cognomento Geen, positus in graui uulnere, plenus cum meo sensu ut si inde migratus fuero omnia mea ordinata remaneant. In primis mando corpus meum sepelire in monasterio Sancti Iusti et mando ibi mecum meum equum bonum cum freno bono et cooperturis, et una equa iam domita ad domum hospitum et duos seruiciales ad monasterium quos teneo in pignore, unum de Petro Iohannis in Carleu, Pelagius Malio, et teneo eum pro CL solidis, et alium de Gometio Nunit in Sercham quem teneo pro LXXV solidis. Magistro meo Petrus Iohannis de Octis, et cetera. Mando etiam quod frater meus Munio Pelagii sit dominus de mea manda et de omnibus meis causis et faciat inde pro anima mea sicut faciant pro illo. Et siquis hanc meam mandationem irrumpere temptauerit sit maledictus et pariat pulsanti uocem regis solidos D.

Q. p. f.: Frater meus Munio Pelagii. Magister meus Petrus Iohannis d’Octis,  testes. Petrus Martini cognomento Uero, conf. Pelagius Arie, teste. Arias Petri, confirmat. Johannes Cochon, conf. Petrus Canus, conf.

Petrus Petri cognomento Batalla qui notuit.