GMH/ÍNDICE A-Z

498
927/ 06 / 25
Patruina dóalle ó seu neto o bispo Rosendo tódalas propiedades que tiña no territorio asturense: a villa de Parias xunto ó río Lena e a de Edia preto do río Navia.
TC, fol. 173r.

Ed. por SAEZ SANCHEZ, E., "Los ascendientes", op. cit., doc. 5, pp. 217-218.

KARTA DE ARRAS IN ASTURIAS.

In Dei nomine. Ego Patruina vobis nepto meo domno Rudesindo episcopo salutem. Magnus est titulus donationis in qua nemo potest hactum largitatis inrumpere sed quicquid grato animo, et pro nana volumtate opportet enim semper libenter amplecti. Et ideo placuit mihi atque convenit sano animo integroque consilio vobis supranominato domno Rudesindo episcopo, facerem vobis scriptura donationis sicuti et facio de villas meas proprias quod habeo in territorio Asturiense. Id sunt villas prenominatas una quod vocitant Parias qui est iusta rivulo Lena, et alia quod dicent Edia que est iusta rivulo Naura. De omnes has villas quinta portione integra vobis dono quantum me competet inter meos germanos vel heredes. Aditio vobis etiam in ipsas villas quartam portionem de illa quinta ratione qui fuit de iermano nostro dive memorie domno Savarigo episcopo. Dono vobis ipsas villas cum edificiis vel prestationibus suis, terras cultas, accessu vel regressu, cultum vel incultum, montes, fontes, pratis, pascuis, paludibus, cum pomiferis suis, ipsas villas cum suas eclesias sic eas vobis concedo. Ita ut ex presenti die vel tempore de iure abrasas et in vestro sint traditas atque confirmatas, et quicquid exinde agere vel facere volueritis in Dei nomine habeatis potestatem. Si quis sane, quod fieri non credimus, aliquis homo ad inrumpendum venerit vel venero tunc inferat vel inferamus pars mea partique vestre ipsas villas duplatas vel quantum ad vos fuerint melioratas.

Notum die VIIº Kalendas Iulii. Era D CCCC LXV.

Patruina in hanc kartula donationis manu mea (signum) feci.

Hermegildus diaconus cfr. Vitiza presbiter ts. Erus presbiter ts. Desterigus aurifice ts. Adefonsus confesus ts. Ranemirus abba ts.

Veremudus presbiter scripsi.