GMH/ÍNDICE A-Z

43
1095/ 11 / 17

O converso e indignus diaconus Pelaio Petriz dóanlle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, a metade da villa de Mandrás.

TC, fols. 19r. - 19v.

In nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti, qui est salus vera, Trinitas sancta, bonitas tota per infinita seculorum secula, amen. Ego exiguus ac pusillus Pelagius Petriz indignus diaconus et Deo conversus, do et offero pro / anima mea sive et pro anima Eileuva Froilaz. Licet prius vitam laicalem in coniugio uterque oviximus tamem in novissimo merita Dei concedente sub presentia domni Petri abbatis in monasterio Cellenove, per bonam voluntatem atque conversationem et providam vitam nutu Dei finivimus. Id est villam mediam quam nuncupant Mandranes, quam ganavimus de filios Adaulfo, Licenis, Pelagio, Ruderico et Toda per cartula perfiliationis, alia vero media dedit eam magister Seniorinus per testamentum in reposte de Cellanova qui fuit tius meus. Adicimus etiam in Cellariolos de illa portione de Mandilanes medietatem integram. Nunc vero ubi prius deliquimus Deo annuente ibi conversati sumus et hereditas nostra ibi relinquimus. Id est in domum Dei sancti Salvatoris monasterii Cellenove et domni Petri abbatis qui nunc extat monacorum vita preclara, ut abeant inde servi Dei temporale subsidium et nos ante Deum premium inconvulsum. Si quis tamem, quod fieri minime credimus, aliquis homo hoc testamentum violare temptaverit sit anathematus et cum Iuda Domini proditore sit condemnatus.

Factum testamentum XVº kalendas Decembris. Era M C XXXIII.

Ego Pelagius et Eileuva Froilaz manus nostras in hoc testamentum roboravimus.

Prepositus Gaudilani cfr. Sandinus cfr. Martinus cfr. Pelagius presbiter cfr. Petrus presbiter cfr. Fredenandus presbiter cfr. Auriolus diaconus cfr. Pelagius diaconus cfr. Santius diaconus et clientulus Cellenove cfr. Eiricus cfr. Munninus cfr. Pelagius cfr.

Sub regimine domni Petri abbati testo et cfr.