GMH/ÍNDICE A-Z

555
1001/ 01 / 21
Gonza véndelle a Ero Menéndez dous tercios da súa villa de Mauri.
TC, fol. 190v.
DE VILLA MAURI.

In Dei nomine. Ego Gonza et filios meos vobis Ero Menendiz et uxor vestra Godo; placuit nobis bone pacis et volumtas cordis nostri integro animo atque consilio, ut venderemus ad vobis villa prenominata Mauri, qui fuit de pater meo Guttier et mater mea Egelo. Et est ipsa villa subtus monte Sindio et dividet cum Leporario, discurrente rivulo Maure qui intrat in fluvium Minei. Vendimus vobis in ipsa villa duas tercias integras, et de illa alia tercia facent inde Ve rationes, et damus vobis inde duas et remanecerent inde tres rationes proad meos iermanos qui fora karta sunt. Et determinat se ipsa villa per suos terminos antiquos quomodo feret in aqua de Rio Malo et torna et perget in alia aqua de alio Malo, et feret suo termino in termino de Atanagildi, et torna suo termino per pena Media, et de alia parte quos determinat per aqua de Pinioli, et inde ad Agrela, et inde ad auterio de Letanias. Damus atque concedimus nostra propria voluntate ipsa hereditate ab integrum quomodo in ipsa resonat, et damus vobis in ipsa hereditate montes, fontes, exitus, accessu vel regressu, mazanarias, castanarias, perarias, avelanarias, sesigas molinarum, petras mobiles vel inmobiles, aquas cursiles vel incursiles vel quicquid in ipsa hereditate ad prestandum hominis est super terra; et accepimus de vos precio kavallo de sex boves adpreciatum, et duas equas adpreciatas in VII boves que destes a Fiel Vimaraz que laxavit a me mea sogra ad quem illas avia ad dare, et una pelle in soldo, et duos foles zumares et tapede adpreciato in IIIIor

boves, duas vakas cum suos filios que amivela exavit mea sogra, et alias inter vakas et boves XVIII fiunt sub uno XXXª et VIIIº boves que nobis bene complacuit ut de hodie die vel tempore sit ipsa hereditate de nostro iure abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita et confirmata, abeatis vos et omnis posteritas vestra. Et si aliquis homo ad inrumpendum venerit vel venerimus an filios nostros an neptos nostros qualibet forma hominis ex genere nostre quomodo pariet vobis ipsa hereditate duplata aut quantum a vos fuerit meliorata, et insuper seiat excomunicatus et a fide catholica segregatus, et cum Iuda traditore habeat participatio, et insuper post parte regis autem comitem qui illa terra mandaverit Dossoldos.

Facta cartula vendicionis XIIº Kalendas Februarias. Era XXXªVIIIIª post Mª.

Gonza cum filios suos manus meas roboravi (signum).

Comite Gundisalvus Menendiz cfr.; Aragunti Deo vota cfr.; Tello Arianiz cfr.; Cresconio Riquilaz cfr.;

Oduario Gudesteiz cfr.; Sedeges Exemeniz cfr.;

Ermigio Froilaz ts.; Sedeges Iuztiz ts.; Suario Martiniz ts.; Viliulfo Fortuniz ts.