GMH/ÍNDICE A-Z

28

1209, febreiro, 24. Lugo.
Privilexio do rei Afonso IX de León polo que lles concede ó bispo de Mondoñedo don Pelaio II de Cebeira e á súa sé tódolos muíños que se construísen en Ribadeo. Outórgalle, igualmente, a facultade de conduci-las augas ós muíños de referencia polos lugares que estime convenientes.
A, perg., recentemente restaurado, de 245 x 225 mm. Letra minúscula diplomática.

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Quia regis catholici interest cat[...6] regni sui ecclesias diligere / tueri ac uenerari necnon de possessionibus et aflentiis suis eas copiose ditare ut terrena largiendo celestia / ualeat promereri, idcirco ego Adefonsus Dei gratia rex Legione et Gallecie [... 7] facio tam presentibus quam futuris quod / concedo Deo et sedi minduniensi et uobis domno Pelagio eiusdem ecclesie reuerendo episcopo uestrisque successoribus in perpetuum iu/re hereditario possidenda omnia molendina que edificanda fuerint in villa de Ripaeuue uel in cauto / ita quod aque ducantur per expensas uestras ad iam dicta loca ita quod liceat Arie Pelagii ibidem edificare unum / tantum molendinum. Do etiam uobis libertatem traducendi aquas per quascumque terras uolueritis a quibuscumque / possideantur. Hoc autem facio ob remedium anime mee et animarum patris mei et auorum meorum et quia de [...20] que in predicta ecclesia Deo iugiter exhibentur eo largiente partem desidero promereri.
Si quis igitur tam de meo genere quam de extraneo contra hoc factum meum uenire uoluerit et predictus opus modo / aliquo inpedire attenptauerit iram Dei habeat et regiam indignationen incurrat et mille morabetinos sedi min/duniensi uel uocem suam pulsanti persoluat carta nichilominus in suo robore permanente. Ego rex domnus Adefonsus hanc cartam quam fieri iussi roboro et confirmo et sigillo meo conmunio. Facta karta apud Lucum viº kalendas / marcii Era mª ccª xlviiª. Regnante domno Adefonso in Legione Gallecia Asturiis et Extrematura. (Signo consistente nun simple león, sen ningunha lenda).

(1ª col.):
Petro iiiiº compostellano archiepiscopo
Ruderico lucensi episcopo
Pelagio minduniensi episcopo
Arnaldo cauriensi episcopo
[... sete nomes doutros tantos bispos ilexibles].
(2ª col.):
Comite domno Gomez regis uasallo existente
Domno Ruderico Gonzalui tenente Trastamarem
[... sete liñas con nomes de confirmantes ilexibles].
(Parte inferior):
Fernando compostellano [...]

(Reverso):
De Ripa Euue.