GMH/ÍNDICE A-Z

29
1297, xullo, 29

pagamento de rendas

O cóengo Pedro Reimúndez obrígase a pagarlle ao cabido anualmente 1612 mrs. polas rendas de Puga e dos casais de León e Covelo.

 

ACOu, Escrituras XIX, 265

(ed. M. B. Vaquero Díaz / F. J. Pérez Rodríguez, Colección documental del archivo de la Catedral de Ourense, II, 561-562, doc. 707)

 

Notum sit omnibus per hoc scriptum quod ego Petrus Reimundi canonicus auriensis obligo me et omnia bona mea habita et habenda ad solvendum capitulo eiusdem annuatim in salvo in tota vita mea mille et sexcentos et duodecim morabetinos et dimidium monete albe que est in usu, que fuit facta anmedate post monetam nigram ad xvi denarios pro quolibet m(onete ...)ndas quas ab ipso (...)itulo teneo ar(...) scilicet mille quingentos morabetinos pro renda de Puga et quinquaginta morabetinos pro renda casallis de Lion et sexaginta duo morabetinos et dimidium pro renda casalis de Covelo scilicet medietatem in festo Sancti Iohanis Baptiste et aliam medietatem in festo Asumpcionis Sancte Marie casu quolibet contingente non obstante glandine vel glacie seu qualibet alia tempore tempestate, et si ista moneta non fuerit in usu, tale (...) estimacionem istius prout duo de capitulo duxerint extimandum. Et si (inter vos et) dictum capitulum contencio orta fuerit, per duos de capitulo apellacione re(mota) etc. Et si per inpotenciam aut negligenciam cultura dictarum rendarum (omissa) fuerint aut ea que supradicta sunt non fuerint observata liceat dictum capitulum auctoritate propria dictas rendas recipere et habere. Et ad hac sit complendum (...) Gundisalvo Roderici canonico auriense nomine (...) computator exes(...) fideiusorem Petrum Iohanis dictum (...) ipso presente et concedente et omnia bona sua ad hanc fide(iusonem obligantem). Actum fuit hoc Aurie, iiiiº kalendas augusti, era mª cccª xxxvª. Testes Martinus (Domenici) porcionarius, Petrus Mathie, Martinus Iohanis capellanus, Arias Fernandi, Johanes Iohanis clerici chori, Martinus Martini filius Martini Iohanis de Platea.

            Et ego Bartholomeus Petri canonicus auriensis eiusdemque civitatis chancellarius adhibitus et rogatus premissis ineterfui et in mea presencia scribi feci signumque meum apposui in testimonium premissorum.

(signum)

[reverso]          Litera capituli de renda de Puga, casalis de Lion

                        et casalis de Covelo.