GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

269
1106/ 02 / 07
A Christi ancilla Odrozia Núñez dóalle, reservándose o usufructo durante a súa vida, ó mosteiro de Celanova, varias herdades na Limia.
TC, fols. 102v. - 103r.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, in cuius nomine et honore dinoscitur in loco et aula monasterio Cellenovense, et vobis patri piisimus abba domni Petri, et ideo ego umillima hac pusilla et Christi ancilla Odrozia Muniz, cum recordatione peccatorum meorum et mole depressa etiam in aliquibus prophete mandatis adimplendum sicut dicunt, Date et dabitur vobis. Hec auctoritas Christi admonita cogitavi de ipsis beneficiis quibus tu Domine mihi indigna famula tua iam supramemorata dedisti tibi dare quatinus hec oblatio, ut habeant inde servi Dei temporale lucrum, et ego ante Deum premium sempiternum. Hec est hereditas quod vocitant in sancto Petro de Laria qui fuit de Pelagio Citiz quarta integra, in Bustello de villa de Gundivaldo quarta integra, in sancto Petro de hereditate de Citi Franquila media, de hereditate de Anagia Franquilini media, de hereditate de Vila Iohannis media, de hereditate de Iohanne Diaz quarta, de hereditate de Iohanne Gatoniz quarta de parentibus meis venit in portione, et alia quarta contramutavi cum iermano meo Gundisalvo Muniz pro que accepit ex me hereditate mea in Cipriani quid est inter sancta Maria de Palo et Leitato, in Lagenella hereditate quos fuit de domno Gudesgeiz media, de villa de Citi Avizca quarta, in Randine hereditate que comparam de Sanctio Remondiz in solidos XXXª nuncupant ea Lamina Longa, habent enim iacentia territorio Limie subtus castro Damir, discurrente rivulo Laragiola, racione tamen servata teneam eas in vita mea, post obitum vero meum maneant post parte monasterii Cellenove. Si quis tamen, quod fieri aliquis homo ad inrumpendum venerit, propinquis aut extraneis, sit anatematus in conspectu omnipotentis // Dei, et insuper pariet post vocem monasterii illas hereditates in duplo, et insuper solidos mille. Et hac scripturam plenam habeat roborem in seculum.

Facta scriptura testamenti quotum VIIº idus Februario. Era M C XLIIII.

Ego Odrocia Muniz in hac testamenti manu mea roborem (signum) inieci.

Pro testes: Petro. Pelagio. Didacus.

Prepositus Sandino cfr. Froila Migahelis cfr. Prioris Gundesindus cfr. Pelagius decanus cfr. Gundisalvus diaconus cfr. Fredinandus decanus cfr.

Munius notuit et cfr (signum).