GMH/ÍNDICE A-Z

352
1034/ 10 / 19
Gotina véndelle ó abade Aloito e ó mosteiro de Celanova a metade da súa herdade na villa de Orga.
TC, fol. 132v.
In Dei nomine. Ego Gotina vobis domno Aloitus abba et fratribus vestris monasterii Cellenove. Facio vobis cartula de hereditate mea propria quanta habeo in villa de Orga de avolengo et parentela sive de nostra ganantia vel contramutata quanta ibi iuri nostro inveneritis medietate integra vobis concedimus ad perhabendum pro parte de Gunsalvo Nepozaniz quem fidiavimus de vestro ligamine in X boves per placitum et in nostro paccato exidivimus ipsum placitum et pariamus vobis illo in contensa quem habuistis proinde nobiscum veritate et mandavit nobis veritate ipso placito duplare et per tale actio facimus vobis cartula de medietate de omnia nostra hereditate quia alitteo non habeo unde ipso placito componam. Ita ut ab hodierno die et deinceps sedeat heredentia suprataxata de iure meo abrasa et post parte vestra et monasterii Cellenove sit tradita adque confirmata, habeatis illa iuri quieto et possideatis ea usque in sempiternum. Si quis tamen quod fieri non credimus aliqua forma contra hanc cartula ad inrumpendum venerit vel venerimus et nos post parte vestra non auctorgaverimus, habeatis licentiam adprehendere de nos ipsa hereditate duplata et insuper pariemus vobis ipsum placitum exceptis saionica et iudicato et vos perpetim abitura.

Facta kartula firmitatis XIIIIº Kalendas Novembris. Era LXXII post Milesima.

Ego Gotina in hanc cartula manu mea roboravi (signum).

Qui presentes fuerunt: Vimara ts. Gontoi ts. Sesnando ts. Ero ts.

Gundisalvus notuit et testes fuit.

Et ego frater Aloitus pre testo, pono ut quicumque ista hereditate tenuerit, que faciat bonum supradicta Gutina in tota vita sua.