GMH/ÍNDICE A-Z

522
1139/ 04 / 13
Rodrigo Munionis dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pelaio, a súa herdade de villa Verde xunto ó río Deva.
TC, fol. 179r.
DEVILLA VERDE SUB EQUA LONGA.

In Dei genitoris et geniti simulque ex ambobus procedentis Spiritus Sancti nomine qui trinus in personis et deitate unus, quem universe colunt creature cum famulantur, qui ante mundi constitutionem cuncta creata disposuit, qui hominem ex limo terre plasma\vi\sti, et in finem secundi formam servi accipiens, ut per passionem et pro proprium sanguinem humanum genus redimeret. Ego Rudericus Munionis, audiens divina oracula scripture et cupiens omnipotenti Deo aliquantulum ex datis atque offertis meis tibi indulgentissimo Domino placere. Do atque dono et offero atque concedo in nomine eius, monasterio Cellenove in presentia domni Pelagii abbatis ipsius monasterii, et quibus auxilios Dei cum sancte regule et Benedicti norme colla submittuere quibus submittendi sunt, pro remedio anime mee unam hereditatem in villa Verde subtus monte Equa Longa, discurrente fluvio Deva. Omnia precepta accipiens ab eclesia sancte Marie quam hereditatem ego supradictus Rudericus filius Munionis Alvariz comparavi de parentibus meispernominatis Pelagio Munionis, cui dedi viginti quinque morabitinos pro medietate de ipsa hereditate que ego portito eius sibi abebant, et Oduario Pelagici cognomento Longo, cui similiter dedi in precio pro alia medietate de ipsa hereditate L modios in legitimo precio. Hanc hereditate suprascriptam do et offero atque concedo ad locum sancti Salvatoris Cellenove, et ad domnum Pelagium abbatem et ad militibus idem fratribus et monachis Christi qui ibidem sunt vel fuerunt in Dei servicio pro manentibus perpetim habituram. In eterim autem oro atque deprecor deicam maiestatem ut quicumque homo sive ex meis parentibus vel ex alia parte veniens comes vel regum pro pago quisquis fuerit, qui hoc testamentum meum infringere aut contaminare voluerit vel temtare ad dextruendum surrexerit, in primis fiat ante faciem Dei ut pulvis ante faciem venti et lique fiat inferno ut cera a facie ignis, fiamque dies eius pauci uxorque sua vidua et filii eius horphani, fiat tabernaculum eius desertum, et non sit qui in habitet in eo descantque super eum omnes maledictiones que scripte sunt in libro vite Moysi servi Dei excelsi. Et insuper in presenti seculo coactus tria auri talenta Cellenove monasterio pariat.

Facta series testamenti Era MªCªLXXVIIª et quotum idus Aprilis.

Ego suprataxatus Rudericus Munionis huius series testamenti concessor atque auctor donationis confirmo (signum).

Pro confirmantibus: Fernandus Fernandi ts. Fernandus Petrici cognomento Alforra cfr. Pelagius Petrici quod vulgo dicitur Franco cfr. Petrus Fernandici Calvus cfr. Petrus ts.

Ex Cellenove fratribus pro testibus Pelagius ts. Menendus prior testans et cfr. Munio ts. Suarius sacerdos prior testis et cfr.

Pelagius Romanici scripsit sub ordine diaconatus.