GMH/ÍNDICE A-Z

176
1249/08/21.

Mandas testamentarias do cabaleiro Fernando Pérez*

B.- Tombo, f. 65v.

Transcr.- SALVADO MARTÍNEZ, B.- “Tumbo de Toxosoutos...”, doc. n.º 12, p. 185.

* Observacións: Cópiase tamén como documentos n.º 385 e 758. Neste último
dátase na era 1287, que dou por boa.

Testamentum Fernandi Petri, militis, de hereditatibus suis, id est IIIa de Soeuos.

Era Ia <C>Ca LXXXa VIIa et quotum XIIo kalendas septembris. Hec est ordinatio quod ordino ego Fernando Petriz in mea infirmitate quo modo post mortem meam omnia mea ordinata remaneant. In primis mando corpus meum sepelire ubi parentes mei mandauerint. Mando ad monasterium de Antealtaria meum quinionem de Ceresa et de Iales et de Cuina quantum ad me pertinent, et cetera. Mando ad monasterium Sancti Justi totas illas meas hereditates quas ei iam mandaui in altero anno in alia mea prima mandatione in alia mea infirmitate, id est IIIa de Soeuos et duas quintas que fuerunt de Munio presbitero, et IIIIa et VIIIa de Gosendi, et Auuim una seruiciaria populata et alia in Sancta Christina et alia in Lour, et meo quinione de ecclesia de Sancto Juliano de Bastauales, et meo quinione de Corneyra, et de ecclesia de Sancto Martino de Fonte Cahada VIa, et de hereditate laycaria meo quinione et de mea tia, et de Sancto Pelagio de Lenes VIIIa, et in laycario IIIa de una seruiciaria, et media VIIIa de Sancta Maria de Trasmonte et una seruiciaria populata, et meo quinione de villa Esteyro et de Cendon et tercia de Uentosa cum parentes meos, et una seruiciaria in Seranes populata, et in villa Ozonio IIIa de una seruiciaria et IIIIa de alia IIIa, et meo quinione de Villauerde, et cetera.

Siquis autem de mea parte uel extranea contra hanc meam mandationem in contrario pro aliqua causa uenerit et eam dirrumpere uolu<er>it sit maledictus et non uideat regnum Dei et pariat solidos D; et semper ista mea ultima mandatione stet in suo robore.

Ego Fernandus manu mea feci roborem.

Q. p. f.: Johannes Didaci, ts. Petrus Petriz, ts. Didacus Pelagii, ts. Pelagius, presbiter, conf. Froyla Pelaiz, conf. Petrus Aras, conf. Ordonio Didaci, conf. Arias Luz, conf. Petrus, presbiter, magister eius, conf.

Pelagius Scriba, clericus, qui notuit.