GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

764
1220/05/09.

Truile Goséndiz “Grossa” dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade nas vilas de Calo, Ieste e Tores, en Sta. María de Nebra, polo que recibe “pro robore” vintecinco soldos.

B.- Tombo, 189r.

Carta de Truyli Gusendiz de hereditate de Calo et de Ieste et de Thores.

Cum sit res labilis hominum memoria, et cetera. Ego Truilli Gusendit dicta Grossa et omnis uox mea vobis domno Johanni Tudini de Togis Altis abbati et omnibus ibidem Deo seruientibus tam presentibus quam futuris grato quidem, et cetera, facio donacionem de tota mea hereditate tam de auolencia quam de ganancia quam habeo uel habere debeo in uillis nominatis videlicet Calo et Ieste et Thores et in toto ipso ualle de Neuar, et iacent iste hereditates in territorio Neuarensi subtus monte Irocti et recurrunt ad ecclesiam Sancte Marie de Neuar. Dono igitur atque concedo uobis iamdictis et monasterio uestro predictas hereditates cum omnibus suis directuris, et cetera. Et hoc idem facio pro remedio anime mee et parentum meorum et eciam quia uos, abbas et conuentus, donatis mihi quasi pro robore XXi Ve solidos, et partem orationium uestrarum habeatis igitur, et cetera. Siquis igitur contra hanc cartam, et cetera, uenerit sit maledictus et insuper pariat solidos CCC; testamento, et cetera.

Ego Truili, et cetera.

Facto testamento siue carta sub era Ia CCa La VIIIa et quotum VII idus maii.

Q. p. f.: Domnus abbas Johanes Tudini, ts. Petrus Gascus, monachus, ts. Johannes Muniz Beruegon, miles, ts. Didacus Didaci de Folonia, ts. Petrus Frater de Sancto Iacobo, ts.

Petrus qui notuit et confirmat.