GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

257
929/ 06 / 10
Ansuario fai unha carta de profiliación a Sancho Ordóñez e a súa muller Godo, universe urbe Gallecie princeps, das súas herdades de Benevivere e Marnotos, no territorio do Sorga.
TC, fol. 94r.
Christus. In nomine Domini. Ego Ansuario vobis domno nostro et serenissimus rex domno Santius universe urbe Gallecie princeps, necnon et domna vestra domestica vestra Goto regina. Annuit enim mihi Ansu\a\rio propria et spontanea mea voluntas ut faceremus vobis sicut et fecimus textum scriptura donationis vel perfiliationis de omnem nostram hereditatem quicquid iusum sumus habere, in domos, torcularem, utensilia, terris, vineis, pomeriis, saltos, vel omnia ligna fructifera et arboribus, ad stipendium abtis, accessu vel recessu montis, pascuis, paludibus, de terminis in terminis, per omnibus eductibus et limitibus suis. Est ista hereditate in vertente subtus monte Leporario, inferius vergit ad aquas quas vocitant Sorica ad dextram partem sub auctario de Canione. Sunt ipsas villas et ipsas hereditates vocabulo, quod nuncupant Bene Vivere, et alia que dicunt Marinotas. Ita ab hodierno die et tempore sit ipsa hereditas quas vobis incartamus, de iuri nostro abrasas, et iuri vel dominio vestro maneant confirmatas. Facite exinde quicquid animus vester adheserit. Si quis tamen, quod fieri minime credimus, ut veniat aliquis homo ibidem ad irrumpendum quod nos vobis statim, ad iuditium non valuerimus obtorizare, tunc infra pars nostra partique vestre tunc pariemus vobis hoc quod agitur, duplato vel quantum ad vos fuerit melioratum, et vobis perpetim ad vos per abendum.

Notum die IIIIº ydus Iunii. Era D CCCC LX VII.

Ansuario in hac cartula donationis a me facta manu mea roborem indidi (signum).

Guttier (signum). Gundulfo ts. Donon ts. Iusto ts. alio Donon ts. Osorio Romarizi ts.