GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

72
952/ 05 / 18

Mondino, a súa muller e súa filla, entréganlle ó bispo Rosendo e ó mosteiro de Celanova, unha herdade con unha casa xunto ó río Miño en pago polo adulterio cometido pola súa filla Bitillo e o frade Vidramiro de Celanova.

TC, fol. 29r.

In Dei nomine. Ego Mondino et uxor mea Mirella et filia mea Bitillo, vobis domnus Rudesindo episcopo et fratribus monasterii Cellenove. Placuit nobis propria nostra voluntate nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo, sed propria nobis accessit volumtas ut pariaremus vobis hereditatem nostram propriam quam abemus integra iuxta fluvium Minei damus atque paramus vobis ipsum kasa ab integrum quem ego Mondino ad ipsa filia mea dedi in casamento, sic quomodo iacet concluso in omnique giro cum omnibus suis per ubi vobis dilimittavimus et coram testibus adsignavimus et karacteres fitos, et pariamus vobis illo penis nostro facto quod filia nostra dedi ad adulterio ad fratrum Vidramiro. Ita ut de odie die vel tempore de iuri nostro sit abrasa et in iure vestro sit tradita atque confirmata. Et si aliquis homo ad irrumpendum venerit vel venerimus quomodo pariat vobis ipsas hereditates duplatas et vobis perpetim abituras.

Facta kartula pariationis XV Kalendas Iunii. In era D CCCC LXL.

Mondino et uxor mea Mirella et filia mea Bitilo in hanc kartulam manus nostras roboramus (signum).

Qui presentes fuerunt: Fratri Donino ts. Pelagio ts. Lucido ts. Anditio ts. Vistroi ts.