GMH/ÍNDICE A-Z

160
1186/04/14.

Eldara Páez dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Albeida, en S. Cosme de Outeiro, e a cambio o cenobio daralle á dona unha casa na que vivir e mais cinco soldos “pro robore”.

B.- Tombo, ff. 61v-62r.

Carta de Eldara Pelaiz de hereditate de Alueyda.

In Dei nomine. Ego Eldara Pelayz vobis domino abbati Petro monasterii Sancti Iusti et cunctis fratribus eiusdem loci in Domino salutem. Placuit mihi ut pro Dei amore et pro anima mea facerem uobis cartam testamenti imperpetuum ualituram de illa mea hereditate quam in uilla de Alueyda habeo de matre mea iuxta fluuium Tamaris sub aula Sancti Cosme. Dono itaque uobis atque concedo totam meam hereditatem integram quantam habeo // in ipsa uilla Alueida cum tota sua uoce et directura et proficuo que ad ipsam hereditatem pertinent, et est IIIIa de tota illa hereditate que fuit de auia mea Eldara Gaendez, et uos oretis cum obiero pro anima mea et dum uixero detis mihi unam domum in qua me contineam secundum mandatum uestrum et uos faciatis de ipsa hereditate quod uobis placuerit. Sed si aliquis de parte mea uel extranea eam uobis calumpniauerit pariat uobis ipsam hereditatem duplatam et insuper solidos LXa; et hoc scriptura semper sit firma.

Facta carta testamenti era Ia CCa XXa IIIIa et quotum XVIII kalendas maii.

Ego Eldara Pelaiz in hac scriptura manus meas.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Didacus, ts. Martinus, presbiter, conf. Didacus, presbiter, conf. Ordonius, presbiter, conf.

Et pro robore datis michi solidos V.

Munio, presbiter, qui notuit et conf.