GMH/ÍNDICE A-Z

501
1219/10/12. Santiago de Compostela.

Furtado Pérez, Maior Muñiz e o seu marido, e Adán Muñiz fan un pacto co mosteiro de Toxos Outos polo cal se comprometen a amparar a este na venda que realizaran no documento anterior na vila de Comparada.

B.- Tombo, ff. 139v-140r.

Placitum de predictis ad amparandum predictam hereditatem.

Era Ma CCa La VIIa et quotum IIIIo idus octobris. Nos Furtadus Petri et Maior Muniz et maritus meus Fernandus Iohannis, miles de Couso, et Adam Muniz et omnis uox nostra facimus pactum et placitum firmum in solidis CCCC VI roboratum ita quod nos defendamus et amparemus monasterio Sancti Justi de Tribulis Altis et uoci sue totam illam hereditatem de Comparadi // per omnia bona nostra sicut ea nos per cartam publicam uendidimus ipsi monasterio defendamus inquam ab omni impeticione et contrarietate omnium hominum. Ego Furtadus debeo amparare medietatem et nos Maior Muniz cum predicto uiro meo et Adam Muniz aliam medietatem. Quod nisi compleuerimus pectemus dicto monasterio penam supradictam; placito in suo robore permanente.

Q. p. f.: Domnus Fructuosus Thome, iusticiarius; Johannes Guimarat deMoneta Noua; Martinus Pelaiz Longus; Michael Petri de Moneta Magna; Petrus Sarzalius.

Ego Martinus Iohannis, publicus compostellanus ciuitatis notarius, scripsi.