GMH/ÍNDICE A-Z

310
1227/09/09. Santiago de Compostela.

Xoán Martínez “Falcón” fai un pacto co mosteiro de Toxos Outos polo cal este lle dá catro servicialías, dúas poboadas e dúas despoboadas, en Cives, e outra despoboada na illa de Abanqueiro. Xoán Martínez concédelle ó cenobio todo o que ten en S. Salvador de Bastavales e todo o que alí poida adquirir trala sinatura deste pacto. As cinco servicialías teraas durante a súa vida, deixarallas ó mosteiro poboadas ó morrer e pagaralle anualmente ó cenobio un gran sangaño e unha cesta de peras. Así mesmo, Xoán Martínez comprométese a non tomar a “voz rexia” ós homes de Toxos Outos que vivan no territorio que lle encomende o seu señor, promete enterrarse no mosteiro e, de facerse monxe, profesar nel.

B.- Tombo, f. 98rv.

Placitum de Johanne Falcom de parte sua Sancti Saluatoris de Bastauales.

Era Ma CCa LXa Va et quotum Vo idus septembris. Notum sit omnibus quod ego Johannes Martini dictus Falcom pro me et pro omni uoce mea vobis domno Johanni Tudinz, abbati Sancti Justi de Togis Altis, pro uobis et pro conuentu ipsius monasterii Sancti Iusti facio pactum el placitum firmissimum in Cm morabitinos roboratum, ita quod uos datis mihi quantam hereditatem habet monasterium supradictum in Seues, scilicet duas seruicialias populatas et duas depopulatas, et unam seruicialiam depopulatam in Insula de Auanqueyro, et ego do et concedo predicto monasterio quantum habeo in Sancto Saluatore de Bastauales et quantum ibi decetero acquirere potuero, et debeo inde dare anuatim sepedicto monasterio vnum sanganium magnum et unam cistam de piris. Et totum hoc ego debeo tenere de uobis in vita mea, ad mortem autem meam debeo totas predictas hereditates relinquere populatas monasterio supradicto. Et conuenio uobis quod in terra quam de domino meo // tenuero homines uestri non dent uocem regiam. Promitto etiam uobis per iuramentum super sacrosancta Dei euangelia prestitum quod si ordinem accepero in uestro monasterio adcipiam et non alibi, et in uita et in morte ibi ueniam ad sepulturam, et secundum posse meum debeo semper esse bonus et fidelis in omnibus monasterio supradicto; octo equas quas pater meus, et cetera.

Siquis contra hoc uenerit pectet alteri parti penam supradictam, placito in suo robore permanente.

Q. p. f.: Petrus de Corzon, Petrus Batalia, monachi monasterii supradicti. Martinus Iohannis Cabestalius, clericus. Dominicus Martini, repositarius canonicorum. Pelagius Didaz, seruiens cantoris. Fernandus Didaci de Sancto Felice de Briom. Petrus de Sancto Tirsso.

Ego Martinus Iohannis, notarius concilii compostellani juratus, scripsi.