GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

23
1057/ 06 / 26

Leovegildo Vimaraniz e a súa muller, dóanlle ó mosteiro de Celanova as villae que poseen na Limia así como outra villa no lugar chamado Carpazás.

TC, fols. 13r. - 13v.

In nomine Domini et pii altissimi miseratoris clementissimi Patris videlicet et Spiritu Sancti, cuius laus et imperium permanet iugis atque sapientia extat mirabilis qui in ipsa vera et perfecta Trinitas circumplexaque unitas Deus unus et verus, unus et trinus super omnia regnat per numquam / finienda secula seculorum amen. Ecce nos exiguus et licet inmerito Christi famulus Leovegildus prolis Vimarani, una simul cum coniuge mea Aciloni prolis Didaci, tibi Domino Deo et redemptori nostro devotione prompta et mente devota peccatorum nostrorum gravedinem considerantes colla et capita coram te et angelis tuis prosternentes humillima cum prece supplices oramus profussisimis cum gemitibus atque suspiriis, ut parcas Domine parcas, vel solita pietate indulgentissime miserearis et ignoscas. Ideoque Domine quia sumus de tua pietate confisi, placuit nobis et sepius nostre extitit devotioni ut faceremus hanc seriem testamenti sicut et facimus de hereditates nostras proprias quas accquisimus in terra de Limia et villa nuncupata Carpazanes, iuxta vocabulo eclesie sancto Pelagio loco predicto Villare subtus monte Leporariolo, quantas quidem ibidem emimus vel comparavimus de homines et mandamento Cellenove, sic concedimus Deo et loco sancti Salvatoris et sanctorum apostolorum vel ceterorum martirum sepedicto monasterio Cellenove, et tibi Ariani abba vel omnium fratrem ibi habitantium et Deo aderentium, omnes ipsas villas damus atque testamus ab integro pro animarum nostrarum remedio, et quomodo nos illas per plures annos obtinuimus iuri quieto, ita ut abeant inde servi Dei qui in eodem monasterio sub norma regulari gradierint viam temporale subsidium, et nos proinde ante Deum remunerationem eternam. Nunc vero non est pretermittendi nec cilandi, ut de omnes has hereditates quantascumque ibidem ganavimus vel profligavimus cum Dei adiutorio tacere non debemus, sed per singula capita intimemus; id est hereditas de Sando ab integro, hereditas de Bitto media, hereditas de Conterigo media et de filios de Ermilevua media, hereditas de Pregamio integra, hereditas de fratre Valerio integra, hereditas de Citi Pergamiz integra. Omnes has hereditates cum intrinsecis vel extrinsecis suis, aut quantum ad hominis abtum videre dinoscitur, concedimus Deo et sanctis eius. Et determinat ipsas villas per terminum de Fervenza, et inde ad illo forno de Cobita, et inde vadit ad illo porto de Mauronta et usque feret in Leporariolo. Si quis sane, quod fieri non credimus, ut aliquis homo contra hoc factum vel votum meum ad irrumpendum venerit vel venerimus, propinquus vel extraneus aut qualibet de succesoribus nostris quisquis ille fuerit, in primis sit excomunicatus et anathematus, et a fide Christi separatus, et cum Iuda Domini proditore uno contubernietur loco in locis tenebrosis et caligosis ubi piceas portas penas, et temporali damno pariet tantum et aliut quantum inde aufferre conaverit, et post parte iudicis auri talentum unum. Et hunc votum nostrum quod peccatis nostris Deo offerimus et sanctis eius plenam obtineat firmitatis roborem in cunctis diebus.

Facta pagina testamenti VI Kalendas Iulias. Era post Millia LXL V.

Leovegildus prolis Vimarani in hac paginola testamenti quam fieri elegi manu mea roboravi et confirmavi (signum). Acyloni prolis Didaci Deo annuente quantum volui adiutorium dedi, et manu mea confirmavi.

(1ª columna:) Frater Munioni prepositus cfr.- Frater Vidramirus cfr.- Frater Emilianus cfr.- Pelagius Tedoni prolis cfr.

(2ª columna:) Adefonsus presbiter cfr.- Frater Iemondus prepositus cfr.- Frater Seniorinus cfr.- Frater Didacus cfr.

(3ª columna:) Frater Erus cfr.- Frater Gunterigus cfr.- Frater Luvila cfr.- Argimirus presbiter cfr.- Eyta presbiter cfr.

(4ª columna:) Menendo Vimaraz ts.- Amigo Parentiz ts.- Gondemaro ts.- Vimara Valeiriz ts.- Piniolo ts.- Gundisalvo Viumaraz ts.- Menendo ts.