GMH/ÍNDICE A-Z

493
918/ 04 / 13
Gunterigo dóalle ó conde Don Gutier e a súa muller Ilduara, dúas tercias do que posúe na villa de Fana, que lle concedera ó seu tío o rei Ordoño.
TC, fol. 172r.1

Ed. por SAEZ SANCHEZ, E., "Los ascendientes", op. cit., doc. 3, 214-215.

In Dei nomine. Ego Gunterigus vobis comes domno Guttier et domna Ilduara. Placuit mihi atque convenit mea volumtate ut facerem vobis cartula donationis sicut et facimus de IIIes porciones de villa que dicent Fana que nobis dedit rex domno Hordonio et regina domna Gelvira. Damus vobis atque concedimus de ipsa villa tercias duas integras in domos, in vineas, in pumares, in sautos, arbores fructuosas, pomiferis. Omnia quantum in ipsa villa ad prestitum est in ipsa villa duas tercias vobis inde concedimus. Levat se ipsa villa de penna de Callegio et feret in illa forca super Puga, et de alia parte feret in illa vereda que vadit proad illo pozo de Puga. Et concedit nobis ipsa villa tius noster Hordonius rex et regina domna Gelvira, et illo porto ab integro levat se ipso porto de penna de Calegio, et feret usque plega in illo pozo de Puga cum suas piscarias ab integro et IIIª integra de illo pozo. Ita ut de hodie die vel tempore sint ipsas duas tercias de ipsa villa et illo porto integro, et tercia de illo pozo de Puga de iuri nostro abrasa et iuri vestro vel dominio sit tradita atque confirmata usque in perpetuum. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo qui hec factum nostrum quod fieri non credimus, aliquis homo qui hec factum nostrum ad inrumpendum venerit vel venerimus, tam de propinquis nostris vel extraneis quisquis ille fuerit pariet ipsa villa et ipso porto duplatum et post parte regis insuper auri libras binas.

Facta kartula donationis die quod erit idus Aprilis. Era D CCCC LVI.

Gunterigus in hanc cartula donationis manu propria roboravi et confirmavi (signum).

Munnio Guttieriz cfr. Ablauel Guttieriz cfr. Flagino Munniz cfr. Maurgato Osoriz cfr. Guttier Astrariz cfr. David ts. Donon ts. Teodemondo ts.

Recemirus presbiter qui incoavit et consumaverit.

1 Existe outra copia deste mesmo diploma, con lixeiras variantes, no folio 175v.; doc. 508.