GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

526
1062/ 08 / 25
Preito entre o conde Ordonio Romaniz e o abade Arián e os frades do mosteiro de Celanova polas villae de Soutelo e de Farnadeiros e os homes que nelas viven. O mosteiro alega que estas villae e os homes pertencen a Celanova dende os tempos do bispo Rosendo. O conde, fronte ó rei don Fernando, suplica a Celanova que lle permitan ter estas propiedades en usufructo durante a súa vida, ó que accede o abade Arián.
TC, fols. 179v. - 180r.
In nomine Domini. Nos Ariani abba et comes Hordonius Romani, cum fratribus monasterii Cellenove. Dubium quidem non est, sed multis manet notum eo quod horta fuit intemtio super villas // de Sautello et Farnatarios. Inter ipsos prefatos abbas et fratribus suis cum comitem Hordoni Romani, tempore qui domnissimi principis Fredenandi regis, causa eritit intemtionis de quodam Hordonius eo quod surrexit in sua temeritate, et presumpsit homines et hereditates qui fuerant de iure monasterii Cellenove volens eo ad servitutem abdigare et de iure monasterii usurpare. Pro quare perrexit ipse abba ad presentia prefati principis, et intulit in eius conspectui querimoniam, ille visolitus erat vissit ipse abba ut dedisset suos scriptos et testamentos seu etiam divisiones collmellorum a diebus dive memorie domni Ranimiri principis, de quorum parentum et successione ipsi \homines\ et hereditates censum et tributa soliti fuerant reddere. Ipse vero princeps pro utilitate et remedium anime sue et parentorum suorum per manus dive memorie domni Rudesindi episcopi ad monasterii Cellenove, offerri iussit et hec concluserunt quinquagenarios et seixagenarios et amplius tempus. Rex vero agnovit veritatem, iussit instrumenta kartarum et testimonias cum preposito ut iurassent ipsas hereditates \et\ homines post parte monasterii. Ipse comes Romanici Ordonii talia audiens perrexit ad magnatos palatii et inclinavit se capita sua in conspectu illorum, ut rogassent ille abba cum fratribus suis et dedissent ei ipsas villas absque homines in adtonitum et tenuisset eas in iura sua, post obitum vero suum reliquisset eas ad monasterium Cellenove cum quantum ganaverat vel aucmentaverat aut profiligaverat de undique partibus. Ipse vero abba misericordia motus obediens et audiens pregamenta ipsorum complevit sugestiones illorum. Obinde ego Hordonius, una cum coniuge mee Otrocia, tibi patri Ariani abba et fratribus monasterii Cellenove testamentum et placitum facio de ipsas hereditates quos ganavi et mihi dates ad tenendum de vestro tedato, teneam eas in vita mea in usu fructuario. Post excessum vero meum stent integras et intemeratas post parte monasterii Cellenove, et ut habeant inde1 servi Dei temporale subsidium, et nos ante Deum premium inconvulsum. Nominatas villas hii sunt hereditate de Cidi Rekesendiz et de quantas ibi in vestro capitale resonat, et in vestro iure sterent inter Sautello et in Farnatorios, habent iacentia in territorio Limie secus fluvium Limie, inter Vanate et Sallare. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo contra hunc factum nostrum ad inrumpendum venerit vel venerimus, pariat ipsas hereditates duplatas et insuper auri talenta que voci monasterii ius pulsaverit.

Facta kartula agnicionis et testamentum VIIIº Kalendas Setembris. Era MªCª.

Nos Hordonius et Otrocie in hanc cartula manus nostras roboramus (signum).

Sub Christi nomine Cresconius episcopus cfr. Vistrarius episcopus Lucense sedis cfr.- Sisnandus episcopus cfr.

Veremudus ts. Pelagius ts. Ruderico ts.

1 Escrito inde de.