GMH/ÍNDICE A-Z

469
1037/ 12 / 08
Gontrode, prolis Romaniz, dóalle ó mosteiro de Celanova e ó seu abade Aloito, as súas herdades en San Pedro de Sabucedo, Anfeoz e Manzanedo, na Limia.
TC, fols. 163r. - 163v.1
TESTAMENTUM DE SABUZETO QUE FECIT DOMNA GUNTERODE.

Sub nomine genitoris almi et filio beati verum etiam spiritui paracliti, trinus in unitate pollente nomine. Ego Gunterode prolis Romaniz, suplex cuntarum ancillarum Dei ancilla vobis domno et patri Aloiti et fratribus monasterii Cellenove commorantes in Domino Deo eternam salutem amen. Ideo placuit nobis spontanea nostra volumtas ut vobis iamdicti abba domni Aloiti et fratribus vestris Domini Sancti Salvatoris et cimiterii Cellenove habitantes, ut faceremus vobis ibidem sicut facimus kartula testamenti de hereditate nostra propria quem habuimus territorio Limie, discurrente rivulo Sorice, villa nunccupata Sabuzeto eclesia vocabulo Sancto Petro subtus mons Leporario, et habuimus illa vobiscum per medio. Vos vero illa medietate de domna Adosinda, et ego illa alia media qui fuit domna Otrocia, et relinquit eam ad filiam suam domna Argilolia que me nutrivit et creavit ab infantia, simulque et profiliavi in omnia tota sua bona tantum super testum et ratione servata ut non extraneasset ego illa iamdicta villa de domus Domini et monasterii Cellenove, ubi iam illa alia media fuerat testata pro remedium anime de domna Adosinda seu etiam et avorum suorum vel dive memoria pater earum Didagus, et hec mihi insinuavi, quia sic habuerat verbo certissimo detaliato cum ille episcopo domno Rudesindo. Obinde ego iussionem eius adimplendum et memoriam ipsius, simul et nostra confirmando damus atque confirmamus vobis illa villa suprataxata cum omnia sua prestantia ab integro. Et adicimus vobis ibidem alias duas adiunctiones pro remedio anime nostre redemtionis una que vocitant Anfeloci in ripa Arnogia, et alia Mazeneto in ripa Mineo. Damus vobis ipsas adiunctiones, una simul cum villa Sabuzeto superius nomina cum omnes et omnia sua prestantia ab integro, quicquic ibi inveneritis vel aucmentare potueritis liberam in Domino potestatem habeatis, et volo ego ut merear sociari tali loco et congregationem sanctorum, ut sors mea tempore iuditii inter electis adscribatur et pro antecessorum meorum a Deo ipsa oblatio suscipiatur. Accipe Domine redemtor meus Ihesu Christe votum quod tibi grate offero, et post nomini sancto tuo concedo, ut presenti die vel tempore hec omnia liberet ab incendio eterno. Quod et peticionenis eius faventes et nobis in celestibus lucra providentes, et dum magnus ille dies iudicii iudex advenerit nos ad iudicandum non cum edos ad sinistris, sed cum agnis ad dextris mereamur salvari in diem iudicii, et hec factum nostrum habeat firmitatis roborem in cuntis regnum vel temporum. Si quis tamen, quod fieri non credo, contra hec factum nostrum aliquis homo venerit ad inrumpendum sit anathema tempore iudicii, et tartareas futuras non evadat penas eternas et pro temporale damna dupla exsolvat quantum abstulere niterit, ex conscessione nostra contester et obsecro omnem sinodalem concilium regum et episcoporum conventu, vel qui catolicum habent firmamentum et crucis Christi portant vexillum, et hec factum meum in quorum congregatione fuerit adlatum, ullus audeat diminutarie aut infringere quit modicum. Incaute qui se gerit extorris maneat ille de hereditatem celestis, qui meam iusus fuerit convellere volumtatem, quod ex propria mea gessi facultatem volumtas, rex ille deinceps qui hoc audit et confirmare noluerit, sciat se esse profanusepiscopus, sacerdotum /caruisse concilium, impie egisse, et excommunicatus divina profuisse qui aliorum vota confracta manere voluisset. Accipe Ihesu redemptor meus votum quod tibi grate offero et post nomini sancto tuo concedo. Qui firmaverit et docuerit salva esse supramemorata in cunctis fulgeat ante tuum tronum amen.

Facta scriptura concessionis vel testamenti sub die VIº Idus Decembris. Era M LXX V.

Gunterode in hanc seriem concessionis mee vel testamenti quod in Domino fieri obtavi manu mea confirmavi (signum). Et omnes monasterii Cellenove ubi munus hoc obtula confirmans.

(1ª columna:) Didago Eroptiz cfr.- Vimara Didaz cfr.- Fernando Didaz cfr.- Leovegildo Vimaraz cfr.- Adulfo Leceniz cfr.- Eita Asiulfiz cfr.- Eita Gaviniz cfr.

(2ª columna:) VimararaKagitiz prepositus cfr.- frater Munioni cfr.- Gemondus Vimaraz cfr.- Munioni prolis Beikani cfr.- Salvatus Adaulfiz cfr.- Emilianus presbiter cfr.- Argimirus presbiter cfr.- frater Guntinus cfr.- Sesmirus cfr.

Qui presentes fuerunt: Vimara ts. Donno. Eita. Sanilla ts. Rudericu. Vistremiro. Cidi. Sanbati. Frarigu ts.

1 Tamén copiado, con lixeiras variantes, nos folios 986r.-96v.: cfr. doc. 262.