GMH/ÍNDICE A-Z

204
1157/05/07.

Gómez Suárez véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade en Tabagón,  no territorio de Tui, por vintetrés marabedís.

B.- Tombo, f. 71rv.

Carte de Tauagom in terra Ripe Miney in episcopatu Tudensi.

In Dei nomine, ego Gomeçe Suarez vobis abbati domno Arias Sancte Marie de Tribulos Altos una cum fratribus uestris, in Domino Deo eterne salutem, amen. Ideo placuit mihi per bona pacis et uoluntas ut facerem uobis kartulam vendicionis de hereditate mea propria que habeo in uilla uocitata Tabagom, subtus mons Lausado, discurrente flumen Minei, territorio Tudense. Ipsa hereditate \que/ fuit ex parte matris mee do uobis inde toto meo quinione integro cum quantum aprestitum omnis est per ubi illum potueritis inuenire per suis locis et terminis antiquis. Do uobis ipsa hereditate pro precio // quod accepi de uobis, id est XXIII morabitinos mihi bene complacuit uos dedistis et ego accepi, et de precio aput uos nichil remansit indebito pro dare; ita ut de hodie die et tempore sit ipsa hereditate de iuri meo abrasa et in uestro dominio sit tradita atque confirmata; habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra. Siquis tamen, quod fieri non credimus, et aliqui homo uenerit uel uenerimus tam de propinquis quam de extraneis qui hoc factum meum irrumpere uoluerit et ego non potuero de uindicare uel uos in uoce mea quomodo pariam uobis illa hereditate duplata uel triplata aut quantum uobis fuerit meliorata et iudicata.

Facta cartula uendicionis notum die VIIo idus maii, era Ma Ca LXLa Va.

Ego Gomice Suariz uobis abbati domno Arias simul cum fratribus uestris in hac carta uendicionis manus meas rouoro.

Qui presentes fuerunt: Pelagius, ts. Affonsus, ts. Gunsaluus, ts.

Petrus qui notuit.