GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Documentos do arquivo da catedral de Ourense (1289-1399)

82
1311, xullo, 12
venda

O cabido véndelle ao cóengo Xoán Rodríguez unha casa e soar na rúa dos Zapateiros por 1500 mrs.



ACOu, Escrituras XIV, 64

Noverint universi quod nos dominus Gundisalvus Nuni decanus et capitulum auriense vendimus vobis Johani Roderici canonico eiusdem, quasdam domos cum suo solio in vico Cerdonum, que domus fuerunt quondam domini Martini Petri archidiaconi de Buval, et sunt site inter domos Johanis Iohanis dicto Leyño ex una parte et inter solare capellanorum de Cautio ex alia, et superius intestant in (dom)ibus Laurencii Domenici, et habent ianuas in vico Cerdonum. Vendimus vobis dictas do(mos cum) suo solio de decima deo, et liberas ab omni honere servitutis, ut vos habeatis eas ex nunc iure hereditario possidendas, et de eis faciatis quicquid vestre placuerit voluntati toto tenpore vite vestre, servato iure ecclesie auriensis et consuetudine civitatis eiusdem. Quia totum precium quod nobis et vobis complacuit videlicet mille et quingentos morabetinos monete albe domini regis Fernandi, de qua computantur xvi paria pro tribus morabetinis confitemur nos a vobis debere recipere in terminis infra scriptis in pecunia numerata, de qua suma pecunie solvistis nobis statim cccc morabetinos ia dicte monete in die qua hac litera scripta fuit, et debetis solvere nobis in tribus annis proximo venturis alios mille et centum morabetinos prefate monete, videlicet in festo Sancti Johanis Baptiste proximo venturo cccc morabetinos et in alio festo Sancti Iohanis Baptiste sequenti totidem morabetinos et in alio festo (Sancti Iohanis) Baptiste tercii anni ccc morabetinos supradicte monete, et debetis istas domos p(...) tota vita vestra et post obitum vestrum debetis iste domus remanere perpetuo libere (...) supradicto capitulo auriense, et debemus celebrare perpetuo annuatim anniverssarium pro (anima) vestra (in) die obitus vestri. Et obligamus omnia bona dicti capituli tam habita (quam habenda) semper vos cum dicta vendiccione deffendere ad directum. Et si forte d(...) voluerit occupare predictas domos cum suo solio taliter quod non possimus vos d(efend)ere cum dicta vendiccione, quod nos dictum capitulum solvamus vobis totam pecuniam (...) hac vendiccione receperimus. Siquis igitur contra hanc vendiccionem (...) iram dei omnipotentis et nostram malediccionem incurrat et q(... ...)pecierit vel invaserit in duplum vobis restituat et ausu temerario c morabetinos (...)e monete voci regie de pena solvere teneatur, presente carta nichilominus suo robore permanente. Facta carta Aurie, iiiiº idus julii, era mª cccª xlª viiiiª. Presentibus Petro Velasci archidiacono de Buval, Velasco Petri magistroscolarum, Petro Gundissalvi, Petro Reymundi canonicis, Martino Alfonsi et Fernando Petri porcionariis auriensibus.

Et me Bartholomeo Petri cantore et cancellario civitatis eiusdem premissis interfui et in mea presencia scribi feci signumque meum quod tali est apposui in testimonium veritatis.

(signum)

[reverso] Littera capituli domorum de vico (...) que fuerunt quondam domini Martini Petri archidiaconi quas possidet Johanes Roderici canonici in vita sua.