GMH/ÍNDICE A-Z

463
1025/ 04 / 20
Pedro Vimaraz e a súa muller dóanlle ó abade Aloito e ó mosteiro de Celanova a villa de Nocedo do Val, no territorio de Vallepena.
TC, fols. 160v. - 161r.
TESTAMENTUM DE NOZETO QUE FECIT PETRO VIMARAZ.

In nomine Patris, videlicet et Spiritus Sancti, qui unus Deus verus in Trinitate et trinus permanens sine fine indescabilem numquam finiendam unitatem, qui est benedictus in secula amen. Hec nos humillimi famuli tui Deus Petro Vimaraz et coniux eius Adosinde Gutierriz, pro redemptionem animas nostras, damus atque concedimus post parte Dei et redemtor mundi sancti Salvatoris atque monasterio Cellenove et fratribus ibidem commorantibus sub iugo regule, et sub manu domnus et pater Aloitus abba, villa quod vocitant Noceto ab integro cum omnes suas adiunctiones sive et homines commorantes cum sua prestantia, et patet iacentia ipsa villa, territorio Vallpena, inter alpes Monte Negro, et milleo discurrente rivulos Kauragia et Tamega. Damus vobis iamdicta villa per ubi illa obtinuerunt avorum et parentorum nostro sive et comparatela vel ganantia, que cum Dei adminiculo nos famuli Dei iam supradicti Petrus et Adosindus ibi adicimus; id est quarta pars integra de ipso nozeto quos fuit portione de Didago Gundesalviz // et habuit illa Vizoi Vizoiz de suos filios, et inde sic habuimus et nos illa comparata pro precio et karta de filiis ipsius Vizoi Vizoiz. Illa vero alia quarta qui fuit portione de Menendo Nepozaniz pariavit vobis illa pro nostro ganato et placito de fiaduria de Vizoi monaco qui fuit de Crecenti, et tenebamus nos illo vulgamine pro scelus que nobis fecerat, id est pro illa pinea de Frankaria quos in voluntate habuit pro furtare et cum adiutorio fillamus ibi illo, et fidavit nobis cum ipse Menindo Nepozaniz in C solidos que dedisset nobis illo ad diem aptum, et si minime fecisset que duplasset ipse placitum, et sic contingit ei ut exidivit ipsum placitum, et pro alio kavallo que tenuit de vobis in adtonitum preciatum in boves octo, et desperivit in suo iure sive et pro vaccas X, que pariamus pro illo ad Odrozia Godesteiz in Asma. Et pro hanc rem quam audistis contestatam dedit nobis ipsa heredentia suprataxata, et reliqua illa alia medietate fuit portione de nostra mater. Obinde nos \iam\ supradicti Petrus et Adosinde damus vobis ipsa villa ab integro pro redemtione animas nostras et de nostra matre domna Adosinda unde nos habuimus ipsa heredentia, seu etiam et pro donas que de vos accepimus nimis bonas cavallo uno colore rosello nimis obtimo in solidos CC, sive et lecto palleo amplius nobis fuit aptum et placabile, et alias donas multas et bonas que apud nos fuerunt concessas. Sic et nos concedimus vobis illa villa Noceto integra ad perhabendum pro remedio animarum nostrarum et supradictas que donas que de vos accepimus, diligenter damus vobis ipsa villa suprataxata per suos in giro terminos cum exitus montium vel decursiones usque ad aquis cursilibus de duabus fluvius Tamega et Kavugaria, cum cunctis pomiferis vel prestationibus suis atque domibus et cunctis adiunctionibus suis. Id sunt, Morarias media, et Sorveto integro, alia de Tinella, alia de Fonsin, alia de Iucal, et dividet ipsa villa per portella de Iucal, et de alia parte cum (...)1 et cum villa de Castanaria, et de alia parte cum Tinella. Hec omnia suprataxata damus ad supradicto monasterio Cellenove firmiter et inrevocabiliter ad perhabendum pro remedio animarum nostrarum, quatinus sit inde servis Dei subsidium qui sancta vitam dicto loco gradierint viam et nobis ante Deum premium inconvulsum. Ita ut hab odierno die et tempore sedeat ipsa villa cum omnes suas adiunctiones et sua prestantia ab integro de iure nostro abrasa, et iure vestro vel monasterio Cellenove confirmata. Si quis tamen aliquis homo ex propinquis vel extraneis exurgere voluerit ad inrrumpendum huius testamenti roborem, quod Deo et fratribus et monasterii Cellenove pro nostrarum animarum offerimus, in primis sit maledictus et excommunicatus et perpetua confusione multatus in conspectu Dei patris omnipotentis et sanctorum arcangelorum fulsit reus atque obnoxuis coram Ihesu Christo, et sanctis apostolis martiribus eius atque cum Iuda Domini proditore uno contubernietur in loco in tenebris exterioribus et caligosis, et insuper temporali coactus ergastulo duplet tantum et aliud tantum quantum infringere conaverit, et nostrum vero hunc factum perpetuam obtineat firmitatis roborem.

Facta series testamenti XIIIº Kalendas Maias, Era LXIIIª post Milesima.

Petro Vimaraz in hoc testamentum manu mea cfr. Adosinda Guttieriz una cum viro meo quos feci cfr. Aloitus abba quod fieri elegi et confirmavi.

(1ª columna:) Sisnandus confessus cfr.- Fagildus confesus cfr. Leovericus confesus cfr.- Martinus confesus cfr.- Guntinus confesus cfr.- Manillani confesus cfr.- Vimarani confesus cfr.

(2ª columna:) Aloitus cfr.- Veremudus cfr.- Martinus cfr.- Kendulfus cfr.- Bufianus cfr.- Gondulfus cfr.- Savarigus cfr.

(3ª columna:) Froilani cfr.- Vimarani cfr.- Veremudus cfr.- Aloitus cfr.- Gemondus cfr.- Salvatus cfr.- Veremudi cfr.- Florenzo cfr.

Emilianus presbiter ts. Sedeges ts. Seniorinus ts. Aloito ts. Sando ts. Miro ts. Pelagius ts. Veikani ts. Vimara ts. Veremudo ts.

1 +- 16.