GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

562
1006/ 04 / 22
Honega e Ximena, que están baixo a disciplina relixiosa, asinan un contrato de precario co abade Manilán para gozar en usufructo da propiedade de Celanova en Valle Cervosa.
TC, fol. 193r.
DE VALLE CERVOSA.

In nomine Domini. Ego Honega prolis Lucidi et Exemena sub religionis confessionis posita, vobis domno Manillani abbati et fratribus monasterio Cellenove, pregarium placitum vobis facimus pro valle Cervosa nobis de vestro dado ad obtinendam usufructuario datis et teneam illa in tota vita mea et non abeam ibi de nullo homine disturbatura nec inmodicum, et edificemus illa et populemus et demus illa nec extraniemus in manus alienas nisi teneamus illa in tota vita nostra, de vestro dado usufructuario sic superius diximus post obitum tornet se ipsa villa et omnia quantum in illa casa inveneritis post parte sepedicto monasterio Cellenove, et in manus abbati et fratribus ibi abitantibus, et si dixero ego in vita mea aut aliqua degens hereditas mea possidere voluerit, quia alia hereditate vobis proinde dedimus et est cambiata quod absit inde dacium dicebatur, nisi teneamus illa iam antea de vestro dado, et pro quos dixerunt vobis quia dicebam ego quia per contramutationem tenebam illa. Ordinastis frater Leovegildo et tulivit mihi illa de iure, et paravit illa post parte Cellenove, et venimus hic in monasterio ante vos, et facimus vobis suggessionem pro illa ut abeam illa sicut iam superius diximus de vestro dado. Et si aliquis homo post obitum meum, tam gens mea vel qualibet potestas super illa comtemtione miserit ad abbati et fratribus Cellenove constrictum ante iudice, regem vel qui illa terra iudicaverit, duplet ipsa villa post parte monasterio Cellenove et post parte iudice soldos D.

Facta agnitio et placitum X kalendas Maias. Era XL IIII post Mª.

Honega confessa in hanc scriptura et pregarii placiti manu (signum).

Veremudo Alikevice quos vidit et confirmat. Atauldus diaconus cfr. Romanus presbiter cfr. Pelagius presbiter cfr. Gatone ts. Ermegildo ts. Recemiro ts. Aloito Vimaraz ts.

Nausti notuit.