GMH/ÍNDICE A-Z

329
997/ 03 / 01
Xusto, Sunla e Goisenda véndenlle ó prepósito Cresconio un carvalieto xunto a Leborín.
TC, fol. 125v.
In Dei nomine. Ego Iustu et Sunla et Coisenda placuit nobis bone pacis volumptas nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit volumtas ut faceremus vobis domno Cresconio kartula vendicionis sicut et facimus de illo carvalieto qui iacet iusta Leporini, et de alia parte de carvalieto de Naltillu et feret in carvalieto de meio coutu et accepimus de vos precio in VI modios in panem averere ut de eodem die vel tempore seia de iure nostro abrasa et in iure vestro confirmata, abeatis vos et omnis posteritas vestra ut si aliquis homo vos calumpniaverit et post parte vestra auctorgare non potuerimus que duplet ea.

Facta kartula vendicionis diem quod erit kalendas Marcias. In Era MXXXV.

Iustu et Samla et Goisenda manus nostras (signum).

Lovesendo ts. Costanzco ts. Fernando ts. Tauron ts. Venero ts.