GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Documentos da catedral de Lugo. Século XIV

405
1340, amio, 30. Santiago
Carta de título outorgada polo arcediago de Abeancos, Gonzalo Vázquez, a favor de Pedro Eanes, clérigo.
MADRID, AHN, Cód. 416 B, fol. 71r, traslado polo notario Fernando Pérez: 1350-X-29.

Noverint universsi quod ego Gundisalvus Valasci, canonicus compostellanus, reverendi in Christo patri ad domini domni Gillelmi, Dei et apostolice sedis gratia sancte romane ecclesie cardinali, et archidiaconi de Aveanciis in ecclesia lucensis, vicarius generalis sextam partem totis ecclesie Sancti Iuliani de Saas de Rey in dicto archidiaconatum de Aveancis, vacantem ad presens per mortem Nunni Alfonsi de Pineda quondam [...] ipsius ad presentacionem venerabilis viri domni Didaci Fernandi, decanni dicte ecclesie lucensis, nomine dicte ecclesie lucensis et anniversariorum ipsius ecclesie, conffero Petro Iohannis, clerico Sancti Petri de Salaya sine cura, et ipso per presentes instituo clericum in eadem in cuius rey testimonium hac inde sibi literam fieri feci et sigili mei assesione canonica.

Presentibus testibus: Alfonsus de [...], Alfonsus Dominici, Fernandi Arie, omibus dicti Gundisalvus Valasci et aliis.

Datur in civitate compostellane tregesima diem mensis madii, era Mª CCCª LXX octava. Gundisalvus Veallat. Rodericus Freyre.

Este he o traslado duna carta de tidoo escripto en pulgameo et seellado con seello pendente de Gonçalvo Vaasques, coengo sobredito, segundo en el aparisia, o qual era feyto eno thenor sobredito, o qual eu Fernando Peres, publico notario del rey en Lugo, vi et lii et a pidimento do dayam et cabidoo da iglesia de Lugo vervo por vervo aqui fige trasladar et en este traslado puge meu nome et meu signal.

Vynte et nove dias d’ouctubre, era de mill et CCC LXXX VIIIº annos.

Testemoyas: don Diego Ferrnandes, dayam; don Fernando de Deus, chantre; don Garçia Dias, arçidiago de Sarea; don Vaasco Rodrigues, arçidiago de Deçon; don Vasco Dias, iuys de Lugo; don Lopo Domingues, thesoreyro; Iohan Dias, Iohan Ferrnandes et Tomas Gonçalves, coygos de Lugo; Lopo Peres, porteyro et Pero Coyra [...].