GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Documentos do arquivo da catedral de Ourense (1289-1399)

15
1295, xaneiro, 13 (copia do 27 de xuño de 1298)

foro

O cabido afóralles vitaliciamente ao mercador Pedro Pérez e á súa muller, Dominga Estévez, unhas casas na rúa das Tendas por 600 soldos afonsinos.

 

ACOu, Escrituras VI, 27

(ed. M. B. Vaquero Díaz / F. J. Pérez Rodríguez, Colección documental del archivo de la Catedral de Ourense, II, 544-545 e 567, doc. 691 e 712)

 

Era mª cccª xxxªiiiª idus januarii. Notum sit omnibus per hoc scriptum quod magister Petrus decanus et capitulum auriense, volentes graciam facere specialem Petro Petri mercatori et uxori sue Domenice Stephani de quibusdam domibus que sunt in Tendis prope ecclesiam Sancte Marie Magdalene in canto vici in quibus ipsi morantur, quas quidem domus iam tenet Laurencius Stephani in vita sua ab capitulo aforatis, volunt et mandant et concedunt quod ipsi reficiant ipsas domos bene et reparent quicquid in eis ex nunc fuerit ad reparandum et habeant et possideant dictas domos in tota vita sua utriusque licet premortuus sue. Item Laurencius Stephani supradictus et ipsi ex nunc tam in vita sua quam in vita predicti Laurencii Stephani licet superestes sic solvant quolibet anno in salvo casu quolibet contingente capitulo sexcentos solidos alfonsinos alborum duos denarios pro i solido in festo Sancte Eufemie vel eorum extimacionem per duos de capitulo factam, et in morte eorum vel mii remaneant capitulo, et si contencio fuerit inter nos per duos de capitulo terminetur appellacione remota. Et ad hac omnia sic complendum supradicti Petrus Petri et Domenica Stephani uxor sua obligant se et omnia bona sua tam habita quam habenda. Et capitulum tenetur eos cum predictis domibus defendere ad directum. Testes decanus Petrus Garcia. et Martinus Petri archidiaconi, Petrus Velasci magisterscolarum, Johanes Iohanis, Domenicus Iohani, Petrus Roderici, Michaele Iohanis, Petrus Alfonsi, Johanes Pinaria, Viuianus Petri, Rodericus Petri, Petrus Reymundi et Mathias Stephani canonici.

Et ego Bartholomeus Petri canonicus auriensis eiusdemque civitatis cancellarius datus per reverendum patrem dominum Petrum dei gracia auriensem episcopum ad notulas non cancellatas confectas per manum Michaelis Iohani olim canonici et cancellarii eiusdem morte preventi ad peticionem illorum quorum interest in publicam formam reddigendam ad peticionem Petri Petri mercatoris suppradicti hoc instrumentum secundum tenorem et intencionem predicte notule in hanc publicam formam in mea presencia feci fideliter reddigi signumque meum apposui in testimonium rei geste, vº kalendas julii, era mª cccª xxxªviª

(signum)