1219/06/15. Romariz.
In Dei nomine. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Adefonsus, Dei gratia rex Legionis \et/ Gallecie, do et hereditario iure concedo monasterio et fratribus Sancti Justi de Togis Altis et uobis domno Johanni, eiusdem monasterii abbati, ecclesiam Sancti Juliani cum villa de Pereyra cum omnibus directuris et pertinenciis suis sicut illam dedit et incartauit pater meus bone memorie rex domnus Fernandus domno Johanni Marino, et ipse Johannes Marinus postea per cartam dedit et concessit eidem monasterio supradicto de Togis Altis. Illam inquam ecclesiam Sancti Juliani cum villa Pereyra que est in Nemancos do inperpetuum predicto monasterio iure hereditario habendam et possidendam concedo per terminos suos et diuisiones antiquas sicut continetur in testamento quod fecit ipsi monasterio domnus Johannes Marinus. Hoc autem facio ego ob remedium anime mee et animarum parentum meorum. Siquis igitur tam de mea parte quam de extranea contra hoc meum factum uoluntarium ad irrumpendum uenire attemptauerit iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat et quantum inuaserit eidem monasterio in duplum persoluat et mille morabitinos penam pro ausu temerario exsoluat. Carta semper in suo robore permanente.
Facta carta in Romariz, XVº die junii, era Mª CCª Lª septima.
Petro IIIIº existente compostellano archiepiscopo. Johanne, ouetensis episcopo. Ordonio, lucensis episcopus. Laurencio, auriensis episcopo. Abbate aruensis Martinus, electo mindoniensis. Domno Johanne Fernandi
tenente Trastamar et Montem Rosum. Domno Martino Sancii
tenente Limiam et Sarriam. Domno Fernando Fernandi
tenente Cabreram. Domno Gil Manrici
tenente Taurum et Maioricam. Aluaro Ruderici
tenente Manssellam et Villam Fafiliam.
Petro Petri, archidiacono salamantino,
tenente cancellariam. Magister Michaelis, domini regis notarius, scripsit et confirmat +.