GMH/ÍNDICE A-Z

79
1051/ 05 / 24
Odoario e a súa muller dóalle ó mosteiro de Celanova e ó seu abade Arián varias villae no lugar de Freixoso [da Penela].
TC, fols. 31v. - 32r.
In nomine sancte et individue Trinitatis que est sanctitas Patris et Filii videlicet et Spiritus Sancti, qui solus cuncta visibilia et invisibilia continens, et mirabiliter omnia regens omnipotentis Deus sive et patronorum nostrorum omnium apostolorum et martirum quorum sancte et venerande reliquie condite dinoscitur in loco et aula Dei monasterii Cellenove, ut licet indignus famulus tuus domnus Hoduarius Guttierri prolis una cum coniuge mee Gutina prolis Hordonii, tibi pio ac redemptori meo cum peccatorum mole depressi in spe fidutiaque tua Domine respirantes, non usquequa desperatione deicimur cum in aliquibus pro vere monitis adimplemus qui dicit, Date et dabitur vobis, et iterumTua sunt enim omnia, et que de manu tua accepimus dedimus tibi. Denique cum omnia tibi famulentur et iterum complacere quatenus hec oblatio sit in oculis tuis grata atque accepta, ut per hoc mereantur christianorum declinare semitibus, et bonis ingredere ut illuc introducamur ubi vera extat vivendi felicitas, et eterna quiescendi securitas. Ob hoc ut superius mentionem fecimus in honore tuo, offerimus ad ipsum locum sepedictum sancti Salvatoris monasterii Cellenove vel famulo tuo Ariani abbati necnon et a cuncta fratrem illius contio que in ipso loco in viis monasticis seient vel in subsequentibus temporibus pie, iuste ac sobrie perseveraverint, id est villa\s\ quam dicunt in loco predicto Fraxenoso cum adiunctionibus suis, villa que fuit de Eldesinda ubi est ipsa corte maiore cum omnia bona sua, villa que fuit de Citi Guandilaz, villa que fuit de Eldebredo, alia villa que fuit de Odini, villa que fuit de Gonterove, alia villa que fuit de Maria. Et divident ipsas villas cum Spinoso inter duo bisrria Mineo et prope litore Arnogie. Omnes has villas concedimus Deo et vobis eas cum cunctis pomeriis vel prestationibus suis atque domibus, edificiis vel intrinsecis suis quantum ad usum hominis est abituri. Adicimus etiam hec omnia suprataxata ad domum Domini sancti Salvatoris et monasterii Cellenove ipsas villas ab integro, quomodo nos eas obtinuimus iuri nostro integras inlibatasque constituo post parte ipsius monasterii, quatenus sit hii ut abeant inde servi Dei temporale subsidium et nobis pro anima nostra ante Deum ob hoc premium inconvulsum, servata tamen ratione tamdiu vita vixerimus abeamus partem in eas vobiscum per medium per vestram iussionem et benedictionem, ut sedeamus inde dekanarios bonos cum veritate. Et faciamus vobis inde ad area et ad lagare vestra veritate recta et fidele per manum de vestro maiordomo, et cum Dei adiutorio quantum ibidem potuerimus ganare et adplicare vel populare post parte monasterii. Et post obitum vero meum integras illibatasque restituat post partem ipsius monasterii pro animarum nostrarum remedio, et in iure fratrum sic maneant concessas atque confirmatas. Si quis tamem aliquis homo ex propinquis aut extraneis contra hoc factum meum exurgere voluerit ad infringendum, quod ego indignus pro peccatis nostris coram Deo et fratribus monasterii offerimus, inprimis sit maledictus et perpetua confusione multatus in conspectu Dei patris omnipotentis, et a tot demonum legiones presenti arripiatur in evo cum eiusdem legionibus arsurus in tartaro, ubi Iudas piceas // portat incendii penas, et insuper temporali quoactus ergastulo duplet tantum et aliut tantum quantum infringere conaverit. Nostrum vero testamentum perpetuam obtineat firmitatis valitudinem.

Facta series testamenti die quod erit VIIIIº kalendas Iunias, Era L XXX VIIII post peracta Millesima.

Hoduarius et Guntina in hanc seriem testamenti manus nostras roborem iniecimus.

Pro confirmans: (1ª columna): Munus Odini qui tunc erat in ordine prepositus cfr.- Gemondus Vimarani et maiordomus cfr.- Salvatus Adaulfiz cfr.- Frater Vidramirus cfr.

(2ª columna:) Pelagius Tetoniz cfr.- Nausti Tetoniz cfr.- Frater Martinus cfr.- Frater Guntericus cfr.- Milianus presbiter cfr.

(3ª columna:) Argimirus presbiter cfr.- Hordonius tesaurarius cfr.

Veremudus quasi presbiter et peccator exaravit (signum).