GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

63
1206/08/29.

Testamento do cabaleiro Pedro Arias.

B.- Tombo, f. 40rv.

Testamentum panis de Veeru et de Soeuos.

Svb era Ma CCa XLa IIIIa et quotum IIIIo kalendas septembris. Ego Petrus Arie, miles, graui infirmitate detentus, presentibus filiis meis et concedentibus, facio ordinationem rerum mearum quatinus si ex hac infirmitate migrauero omnia mea ordinata remaneant. In primis in monasterio Sancti Iusti, religionis habitum sumens, ibi me mando sepelliri, et mando ibi mecum vnam seruicialiam in Soeuos in qua sedet Iohannes Aluitici cum tota sua populatione sicut eidem monasterium olim illam mandaueram quando Iherosolimam perrexi, et alias duas in Ueenru ubi sedet Martinus Abbade et Martinus Arie tam pro remedio anime mee quam pro fructibus hereditatum ipsius monasterii quos ego per longum tempus possedi et quibus usus tantum tam in Crespos quam in Soeuos et in Roo etiam in Ueeru ubi tia mea Marina Ouequiz hereditatem eidem monasterio mandauit quam ego usque nunc tenui et possedi. Mando itaque predictas hereditates \do/ ipsi monasterio et concedo super quibus hereditatibus idem monasterium in una uice michi dedit unum equ<u>m qui fuit de infirmitorio, et in alia uice nouem morabitinos accomodauit quando iui ultra mare, et in alia uice unum bonum pultrum qui fuit redemptus de Ordonio, presbitero Sancti Johannis de Roo, qui ipsum pultrum cum monasterio habebat, in quarta etiam uice vnum equum ualde bonum qui fuit de Fernando Mexela et in alia mulan vnam, et in alia unum roncinum qui fuit de Pelagio Romeu. Omnia ista monasterium sicut predixi super seruiciali Johanni Aluitici et super aliis duobus de Veenru dedit tali pacto ut ego ad mortem meam pro his omnibus et pro aliis multis beneficiis que mihi inpendit et pro remedio anime mee et parentum meorum predictas hereditates eidem monasterio cum populationibus suis mandarem et darem sicuti mando et do. Quem Johannes Aluitici ego casaui cum filia Martini Pelagii de Crispos, quem pater meus pro remedio anime sue ipsi sepedicto monasterio ad obitum suum mandauit. Quem Martinum Pelagii mihi monasteri in prestimonium dederat in uita mea tali pacto ut ego ad mortem meam alium seruicialem populatum in Crispos cum ipso suo relinquerem sicut relinquo, sed quia ipsa mea hereditas de Crispos est depopulata quam monasterio dono et concedo sicut eidem promisi, pro populatione ipsius mee hereditatis depopulate mando ipsi monasterio totam populationem de Johanne Qui Uenit quem ego populaui in Soeuos in hereditate ipsius monasterii in qua meus seruicialis fuit per longum tenpus, quem ego \modo/ monasterio mando sicut Johannem Aluitici et alios de Ueenru, quem Johannem Qui Uenit, ego Petrus Arie casam cum ante nata predicti Martini Pelagii de Crispos quem de monasterio ut iam predixi in prestimonio ego tenebam, et // ita tam Iohannes Qui Uenit quam Iohannes Aluitici non habuerunt populationem nisi de domo Martini Pelagii de Crispos quem ego de monasterio tenebam. Rogo igitur dominum abbatem et socios meos fratres monasterii Sancti Iusti ut quartam partem hereditatis de Soeuos et de Ueenru que fuit ex parte matris mee et ego in presenti monasterio mando dent sorori mee Vrrace Arie, sanctimoniali, in uita sua, et post mortem eius ipsam quartam predictarum hereditatum habeat monasterium Sancti Iusti in pace cum alia. Mando etiam ad magistrum meum domnum Stephanum de Roo vnum bouem; ad Didacum Muniz de Coyro meum pallium et meas osas; ad ipsam ecclesiam de Coyro media de una iouenca; ad consoprinum meum Pelagium, monachum Sancti Iusti, mediam de vna vacca cum suo filio bono; ad Faaghiam IIos quartarios de pane; pro mea luctuosa meum equum; ad persoluenda debita mea IIIes uaccas et media et XVI rix<e>llos; ad Mariam Mouram IIos rixellos; ad puerum meum Johanne vnum et alium \ad/ alium; ad filium meum Petrum Skerdum media de una seruicialia quam habeo in villa nominata Lacona et meam camisiam et meam tunicam, et aliam mediam mando monasterio Sancti Iusti cum iamdictis hereditatibus; ad Munionem de Gulfiam IIIIor solidos et unum sextarium de pane pro torto quod ei tenebam et est iam pacatus. Siquis uero ex parte mea uel extranea huic mee ordinationi temptauerit contraire et quod in ea ordinaui irritum reuocare maledictionem Dei omnipotentis incurrat et insuper parti regie D solidos pariat, et hec mea ordinatio robur obtineat sempiternum.

Q. p. f.: Stepahnus, presbiter de Roo, conf. Didacus Muniz, presbiter, conf.  Johannes Petri, conf.

Johannes, ts. Petrus, ts. Martinus, ts.

Dominicus, presbiter, qui scripsit.