GMH/ÍNDICE A-Z

14 C
1254, decembro, 3

Grupo foral do mosteiro de Meira

Carta outorgada polo abade Heimerico e o convento de Meira a cincuenta e catro poboadores de Granxa de Vilarente

Fonte: Sáez Sánchez, E., “Cartas de población del monasterio de Meira”, en Anuario de Historia del Derecho Español, XIV (1941-1942), doc. nº. VII, pp. 509-511.

Notum sit presentibus et futuris, quod nos Heimericus abbas et conuentus de Meyra, damus quinquaginta et quatuor hominibus hereditatem nostram de Grangia de Villarenti, sicut eam hodie nos posidemus, pacifice et quiete, cum introitibus suis et exitibus, cum arboribus et fructibus, montibus et pascuis, integre et sine aliqua diminucione, ut habeant eam ipsi et filii eorum et eorum generacio post eos in perpetumm posidenda, excepta ecclesia cum una plaça et cum quarta alterius plaçe hereditatis et cum suis aliis directuris; et ipsa quarta plaça sit de illis L et quatuos hominibus, et excepta domo ista de Tabulata, que fuit de ovibus, et uno celario cum area et ista cortina sicut per circuitum est divisa sive clausa cum suo exitu ad antiquam; quam cortinam cum domibus supradictis retinuimus nobis, in qua faciamus domos nostras ubi habitet frater noster uel aliquis pro nobis qui coligat directuras nostras, tali videlicet pacto: Quod vos et illi qui post vos in voce istius hereditatis venerint, sin senper vasalli boni et fideles abbatis monasterii de Meyra et per vos habitetis eam atque laboretis. Et si aliquis istorum L hominum ibi non morauerit, avonet plaçam suam de habere mobili quod valeat LX solidos et mitat ibi talem hominem qui faciat foros et vicinitatem et sit vasallus fidelis monasterii; et si no fecerit, remaneat hereditas libera monasterio pacifica et quieta cum domibus suis. Et in quolibet anno, unusquisque vestrum persoluat monasterio nostro singulos morabitinos, exceptis duobus alcaldibus et uno iudice, et singulas medias talegas de ceuata; de quibus morabitinis debetis nobis dare medietatem cum singulis mediis talegis de cebata in festo Sancti Martini, alteram vero medietatem morabitinorum in die Pasche; et sic deinceps annuatim in istis terminis debetis facere istum forum. Et si plures homines morati fuerint ibi quam L IIII plaças non habuerint, debent esse vasalli boni et fideles monasterii et dare singulos solidos pro colecta abbatis annuatim et esse per hoc quiti de ceynso de foro. Et in festo Pasche debet cuncilium eligere de suo cuncilio septem homines bonos, que habet monasterii uel cui ipse iuserit presentare, de quibus ipse abbas elligat duos alcaldes et unum iudicem; alii uero sint iurati. Et si concilium in eorum electione non potuerit conbenire, eligat eos abbas cum cunsilio bonorum hominum ipsius ville. Qui alcaldes debent bene et fideliter tirare predictum forum annuatim et alias directuras et dare illud abbati pacifice vel cui ipse ipse iuserit in domo sua de Uillarenti. Et illas quatuor voces, scilicet, homicidium, aleivosiam, rousum et furtum debent tirare, de quibus dare debent medietatem monasterio, alteram medietatem dare consilio, facta prius composicione con homine Regis, si nescesse fuerit. Si vero aliquis istorum populatorum reçedere voluerit, potest plaçam suam vendire vel donare tali homini qui faciat foros integre et et in pace, et hoc cum voluntate abbatis et alcaldum. Preterea, nullus populacetor incaubet predictam hereditatem aliquo modo, uel alienet eam monasterio, uel faciat vandum contra cunçilium uel vicinum uel contra monasterium cum aliquo extraneo, qui non sit de cuncilio. Quod si fecerit, perdat hereditatem et exeat de villa, si non se corexerit et emendauerit. Et si aliqua querimonia, tam de alcaldibus, quam de aliquo homini cuncilii, ibi hora fuerit, quam alcaldes uel cuncilium noluerit uel non potuerit determinare, primo denuncietur abbati et cunuentui monasterii quam aliis merinis Regis. Et qui non fecerit, petet LX solidos abbati et concilio et dapnum totum. Preterea quicumque fuerir populator istius populancie qui debent dare nuncium et maniaticum, sit liber et quitus pro singulis sex denariis. Omnes vero alie voces ponantur in mano duorum bonorum hominum de cuncilio. Et si ipsi boni homines mandaverint contra hoc, alcaldes nichi faciant excpta fideiusoria; quod qui eam deuicerit, leuet de ea medietatem, et alcaldes et cuncilium alteram medietatem, exceptis quatuor supradictis vocibus de quibus monasterium debet habere medietatem et alcaldes et cuncilium, alteram medietatem. Et sciendum, quod omnes voces que remanent cuncilio, habeat cuncilium tres causas et alcaldes aliam causam. Si vero aliquis negauerit aliquam vocem quam fecerit, det fideiusorem et apareat coram iudice, et sicut iudes mandauerit faciat. Et notandum, quod numquam debet esse comendator in populatione ista preter Dominum Deum et Regem. Et sciendum, quod cumplendo cuncilium totum istud quod dicitur in hac carta, debent esse liberi et quiti de alio foro et fezendeira monasterii. Hanc autem cartam debent custodire alcaldes et dare cuncilio et abbati quociens necesse fuerit. Et nos Alfonsus iudex et Petrus Iohanis de Piscal, dati a cunçilio ad faciendam cartam huius fori, pro nobis et pro toto cuncilio et pro tota generacione nostra, quam hac hereditate pro voce nostra venerit confirmamus istud et cuncedimus que in hac resonat, promitimus nos omnia fideliter inpleturos et insuper promitimus monasterium et omnes causas monasterii fideliter amparare, amare, custodire. Et nos similiter abbas et cunuentus de Meira promittimus vos amare et pro uobis facere sicut homo debet facere pro bonis vasalis. Facta carta in era M CC XC II et quot III Nonas Dezenber, tenpore doni Alfonsi regis Castelle et Toleti et Legionensis et Galecie renantis. Doni R. Gomecii. Episcopis existentibus M. Lucensem et F. Mindoniensem. In quorum omnium certitudine, nos abbas de Meira, pro nobis et toto cunvento nostro, sigillum nostrum aponimus hec carte. Petrus notarius.