GMH/ÍNDICE A-Z

146
1315, xaneiro, 3. Lugo
O Cabido acorda que os administradores e arrendatarios lles entreguen en partes cada mes as racións ou denarios aos cóengos.
MADRID, AHN, Cód. 1042 B, fol. 55v.

In nomine Domini amen. Era Mª CCCª Lª IIIª, et quotum III nonas ianuarii. Decanus et capitulum lucensis ecclesie, pulsata campana ad capitulum celebrandum prout moris est in ecclesia lucensis, statuerunt: quod administratores lucensis capituli et alii arrendatores de cetero, solvant denarios qui debent venire ad pulmentum de administrationibus et de aliis arrendationibus omnibus quas tenent a capitulo lucensis, per quatuor partes cuiuslibet mensis, ita quo qualibet die canonici et porcionarii habent porciones suas integraliter, et si per aliqui de administratoribus vel de aliis arrendatoribus steterit quod minus solvat ut superius esse promissum subtrahantur ei, et fideiussoribus suis sine spe restitucionis porcionis sicut in alia constitucione continetur; et si ille administrator vel arrendator portionem suam sibi subtractam vel fideiussoribus suis per se vel per alium petierit sibi restitui ipso facto infamis et reus periurii habentur, et sibi restituentes vel mandantes restitui pena simili puniantur.

Actum fuit hoc in coro lucensis presentibus: predicto decano et aliis personis et canonicis de capitulo.

Et ego Alffonsus Petri, publicus notarius lucensis, promissis omnibus interfui et de mandato decani et capituli predictorum manu propria scripsi et signum meum apposui in testimonium veritatis.(+).