GMH/ÍNDICE A-Z

297
1241/12/18*. 1243/09/10. Santiago de Compostela.

Testamento do cabaleiro García Pérez “Feo” no que lle deixa tódolos seus bens ó mosteiro de Toxos Outos.

B.- Tombo, f. 95rv.

* Observacións: A data, que non consta, debe se-la mesma cá do documento anterior.

Alium testamentum Garsie Feo.

In nomine Domini, amen. Notum sit omnibus quod ego Garsias Petri,  miles, dictus Feo, timens me forte intestatus decedam volo et mando et concedo quod ubicumque decessero ad XIIci leucas in circuitu monasterii Sancti Iusti, abbas et conuentus eiusdem leuent me ad sepulturam dicti monasterii. Et ut ipsi hoc faciant ego lego siue mando, do et dono et concedo eidem monasterio omnia bona mea habita et habenda. Ita quod post mortem meam habeant ipsum monasterium et uox sua ipsa bona libera et faciant de ea uoluntatem suam imperpetuum. Siquis igitur contra hoc uenerit ad irrumpendum quisquis fuerit pectet dicto monasterio solidos D fortis monete; scriptura ista nichilominus in suo robore permanente.

//Facto scripto XVo kalendas januarii.

Ego iamdictus in hoc scripto manus meas roboro.

Q. p. f.: Pelagius Didaci dictus Mosca et Garsias Petri de Berres, milites.  Alfonsus Petri de Berres, armiger. Petrus de Berres, prior. Petrus Gascus et Martinus Saniz et Dominicus Caballarius, monachi dicti monasterii. Fernandus Iohannis de Espaariz et alii multi.

Ego Guilielmus Martini, compostellanus notarius juratus, de mandato Martini Iohannis, presbiteri de Bastauales, dicentis hoc esse roboratum in manibus suis, feci scribi IIIIo idus septembris sub era Ma CCa LXXXa Ia.

Presentibus Fernando Martini, clerico cori. Alfonsus Suariz, monacho Celle Noue. Michael Petri, clerico de Bastauales. Fernando Arie, corrigiario.

Ego Adam Petri de mandato Vilielmi Martini, notarii compostellani jurati,  scripsi.