GMH/ÍNDICE A-Z

285
1092/ 04 / 12
Vizon, prolis Trasaricus, dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pelaio, varias herdades e villae no territorio de san Pedro de Pexeiros, reservándose o dereito ó usufructo durante a súa vida.
TC, fols. 111v. - 112r.

Salvatori Deo hac redemtori nostro Domino Ihesu Christo et sanctorum apostolorum eius, in cuius honore constructa est aula et monasterium in finibus Gallecie territorio Bubalo, vocabulo Cellenovense. Ego exiguum // hac pusillus servus servorum Dei Vizon prolis Trasaricus, qum sum peccatorum meorum mole depressus, annuit mihi voluntas cordis ut propter remedium anime mee donarem adque concederem ad supranominatum locum vel ad domnum meum Pelagium abba vel a servis Christi in eodem loco habitantes qui in vita sancta perseveraverint, medietate de omnem meam hereditatem quicquid habeo in villa quod vocitant Baltar, sive et de avolengo quomodo et de ganantia sub crepidinem montis Larauco, discurrente rivulo Laraia et vocabulo ecclesie sancti Salvatoris de Ordenem, ubi hereditatem medietatem inde concedimus de quantum ad prestitum hominis est; alia de ganantia quos iacet in sancta Maria de Monte, villa quos fuit de Iulia quos pro nostro precio legitimo emimus, sic medietatem vobis inde concedimus; concedimus vobis adhuc meam villa quos nuncupant Peieirolos, qui est de nostra ganantia quos comparavimus de Menindo Pelaiz quarta integra; alia villa ibi quos comparavimus de domna Eilo et de suos filios similiter IIIIª; item ibi alia villa quos comparavimus de Gondulfo quarta integra; alia villa in Ardeganes de avolengo et de ganantia qui fuerunt de sua matre de domno Trasmiro IIIIª integra. Et sunt ipsas villas in territorio sancto Petro de Pegeirolos subtus monte Zebrario, discurrente rivulo Laraia minore. Omnes has villas suprataxatas concedimus ad domum sancti Salvatoris cum omnia bona sua quantum in eas ad prestitum hominis est cum cunctis pomiferis atque domibus, edificiis vel prestationibus suis, quomodo nos obtinuimus illas in nostro iure sic perhenniter maneant post parte monasterii Cellenove et qui in eodem loco rectam gradierint vitam . Servata tamen ratione ut teneam ego eas in vita meam et post discessum meum sint ipsas villas quomodo et medietatem de omnie rem meam, sic quid habuero vel aucmentare potuero Deo recsigno et offero, quatinus habeant inde servis Dei temporale subsidium, et ego ante Deum premium sempiternum. Neminem quidem pretermitimus nec propinquis nec extraneis qui vobis ibidem alicuna damna vel inrumtionem faciat, quod qui fecerit et hunc votum meum irrumpere voluerit, in primis sedeat excomunicatus et ad fide catholica separatus et cum Iuda traditore abeat participium in eterna damnatione, et insuper pariet post parte ipsius monasterii quo auferere temtaverit simplo et post parte iudicis libram auri coquatur absolvere. Hanc series testamenti numquam sit violata sed plenam obtineat firmitatis roborem.

Facta scriptura II idus Aprilis. Era M C XXX.

Ego Vizon in hac testamenti quod fieri elegi manu propria roborem inieci (signum).

Qui presentes fuerunt: Gundesindo ts. Miron ts. Nausti Onorigiz ts. Salvator ts. Nunus ts et notuit.