GMH/ÍNDICE A-Z

362
1201/01/04.

Manda testamentaria de Xoán Sebastiánez.

B.- Tombo, f. 111r.

Testamentum de Johanne Sebastiani de tota hereditate sua ecclesiastica et laycalia ubicumque sit.

Era Ma CCa XXXa VIIIIa et quotum IIe nonas januarii. Hec est ordinacio quam ego Johannes Sebastiani ordino, et cetera. In primis mando ut mei germani leuent me ad Sanctum Petrum de Foris et dent totam meam hereditatem ad ipsum monasterium pro anima mea ut ipsi fratres honorifice sepelliant me. Si autem ipsi mei germani noluerint me leuare ad Sanctum Petrum mando me ad Sanctum Justum et do ibi mecum totam meam hereditatem ecclesiasticam et laycalem que ad me pertinent ex parte matris mee ubicumque sit et tam hereditatem quam habeo ex parte patris, et concedo ipsi monasterio totam mandationem auunculi mei Petri Besezo, et cetera. Quod siquis hanc mandationem meam irrumpere uoluerit sit maledictus et cum Juda traditore in inferno dampnatus insuper pariat solidos Dos ad ipsum qui uocem pulsauerit.

Q. p. f.: Didacus, monachus, ts. Petrus Petri, ts. Et filius eius Fernandus Petri, ts. Petrus Marinus, ts.

Petrus Petri qui notuit.