GMH/ÍNDICE A-Z

209
1167/10/17.

Pedro Pérez, a súa muller, María Pérez, e os seus fillos véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos unha casa sobre a fonte do Ciquelo, na cidade de Santiago de Compostela,
por seis marcas de prata.

B.- Tombo, f. 74v.

Carte de domo de Ciquiello.

CHRISTUS. Sub Christi nomine, ego Petrus Petriz et mea uxor Maria Petriz et filii uel filie nostre et omnis uox nostra vobis domno Maurano, monasterii Sancti Justi abbati, et omni conuentui eiusdem loci tam presentibus quam futuris et omni uestre uoci, facimus textum scripture firmitatis et kartula uendicionis de solio nostro et sotalo quod habemus super illum fontem de Cequiello, loco certo prope alium uestrum solium maiorem, quem solium fuit de Froyla Sagia Longa et de eius uxore, et nos comparabimus eum de suo filio Petro Froylat et de eius muliere per kartulam et precium; et jacet inter domum Ferraguti et de alio latere domus Munionis Iohannis, et retro iacent domos que fuerunt Pelagii Astruarit, canonici, et de eius germana Ildoncia Astruarit. Et uendimus illud solium uobis cum suis parietibus et aquis uertentibus in giro et suo exitu in publico calle ut in ueteribus ac nouis scripturis resonat cum omni suo apparatu pro precio uidelicet marcas VI puri argenti cum robore suo quos a uobis recepimus, quod precium nobis et uobis bene complacuit, et de precio aput uos nichil remansit ad soluendum; a modo iamdictum solium habete et omne uelle uestrum ex eo imperpetuum facite uos et posteritas uestra euo perhenni et secula cuncta. Quod si nos seu aliquis quilibet contra hoc factum nostrum uenerit et hanc kartulam infringere seu temptare uoluerit quisquis fuerit uobis et uestre uoci illud solium duplatum et t<r>iplatum uobis pariat seu quantum a uobis fuerit melioratum et de super marchas XII persoluat. Et kartula ista jugiter stet in robore.

Facta carta uendicionis XVI kalendas nouembris, era Ma CCa Va.

Nos iamdicti in hac karta manus nostras.

Q. p. f.: Pelagius, ts. Johannes, ts. Martinus, ts. Didacus, ts. Saluator Didaci, conf. Didacus Gudesindez, conf. Petrus Carnota, conf. Petrus Pintus, conf. Martinus Agucia, conf.

Petrus Uillanus, clericus, notuit et conf.