GMH/ÍNDICE A-Z

249
1165/12/24.

Paio Gundesíndiz e a súa muller, Truilli Páez, cos seus fillos véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Pegariños, en S. Tomé de Ames, por oito soldos.

B.- Tombo, f. 84v.

De Pegarinis.

Inter uendentem et ementem, et cetera. Ego Pelagius Gudesindiz et uxor mea Truyle Pelaiz, filia de Pelagius Uistrariz de Figaria, et filiis et filiabus nostris et omnis uox nostra vobis domno abbati Rudericus et fratribus et eiusdem conuentu Sancti Justi et omnis uox uestra facimus kartulam uenditionis et textum scripture firmitatis de hereditate nostra propria quam uobiscum habemus in villa Pegarinus, territorio Amaya, discurrente ribulo Omnia, concurrente ad ecclesiam Sancti Thome apostoli, et cetera. Damus uobis ipsa hereditate quantum a nobis conuenit inter nostros germanos et eredes, id est IIIIa integra porcione, et cetera, et liberam uobis damus et uendimus, id est precio solidos VIII moneta regis que nobis et uobis, et cetera. Et omne uelle uestrum imperpetuum faciat in secula cuncta. Siquis tamen, quod fieri minime non credimus, et cetera, quisqui fuerit pariat ipsam hereditatem duplatam uel triplatam et insuper pariat solidos XXXa; et hoc scriptum
semper maneat in robore.

Facta carta uendicionis die <V>IIIIa kalendas jenuarii, era Ia CCa IIIa.

Nos predicti, et cetera, manus nostras.

Q. p. f.: Didacus, ts. Pelagius Collonis, ts. Petrus, ts. Pelagius, ts. Petrus Petri, conf. Pelagius Fernandi, conf.

Pelagius de Deus, diaconus, qui notuit.